Display to small
Rotate your device or try a larger display
Alio modo sumitur attributum stricte et proprie perfectio communis Deo et creature, saltem communitate cuiusdam analogie quam intellectus noster considerans in creaturis et ratiocinans quod nichil est in creaturis ad perfectionem pertinens quin eminentius sit in Deo, eam Deo attribuit, sicut sunt sapientia, bonitas, potentia et sic de quibusdam aliis; et sic attributum 1 dicitur aliquid alii ex alio tributum.
-
attributum … ex alio tributum] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 2, 1 (330,22-23) ↩︎
Alio modo dicitur attributum stricte et proprie perfectio communis Deo et creature, saltem communitate eiusdem analogie quam intellectus noster considerans in creaturis et ratiocinans quod nichil est in creaturis ad perfectionem pertinens quin eminentius sit in Deo, eam Deo attribuit, sicut sunt sapientia, bonitas et potentia et sic de quibusdam aliis; et sic attributum dicitur aliquid alii ex alio tributum.