Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.1

Hic 1 oritur questio etc.


  1. Hic oritur questio etc] Lomb., Sent., I, 4, 1, n.1 (77,21-22) ↩︎

C.I.4.E.1

Hic oritur questio. Superius MAGISTER probauit trinitatem Personarum et unitatem essentie auctoritate, rationibus et similitudinibus. Hic incipit questiones incidentes circa predicta determinare; premiserat enim supra distinguens Personas uel processionem unius ab aliis; unde circa processionem unius ab alia questiones mouet et determinat. Et secundum hoc pars ista diuiditur in tres partes, quia primo mouet questiones circa processionis suppositum uel terminum, secundo circa processionis modum, tertio circa processionis principium. Secunda pars incipit 6 distinctione ibi: Preterea queri solet; tertia in principio 7 distinctionis ibi: Hic solet a quibusdam. Est autem sciendum quod licet MAGISTER moueat has questiones de generatione Filii a Patre, tamen heedem questiones possunt fieri de processione Spiritus Sancti et determinantur eodem modo. Prima potest diuidi in duas: primo enim ponit questionem de nominibus essentialibus in concreto, utrum scilicet possint significare ut suppositum generationis an ut finis; secundo mouet questiones de nominibus essentialibus in abstractione significantibus, ibi: Post hoc queritur. Prima uero est presentis lectionis et diuiditur in tres partes: primo enim premittit hanc questionem, utrum hec sit uera “Deus genuit Deum”; secundo excludit circa hoc incidentem opinionem; et tertio obiicit in contrarium circa determinata. Secunda ibi: Quidam tamen aduersarii ueritatis; tertia ibi: Nunc autem ad premissam questionem reuertamur. Prima diuiditur in duas partes, secundum quod duplici uia opponit; secunda ibi: Set ad hoc opponitur. Et hec est sententia MAGISTRI in generali.

In speciali sic procedit MAGISTER: inquirit utrum hec sit uera “Deus genuit Deum”. Et uidetur quod non. Si enim Deus genuit Deum, aut ergo se aut alium: si se, tunc ergo idem est generans et genitus, quod est impossibile; si alium, ergo in diuinis sunt plures dii. Et respondet MAGISTER quod Deus genuit Deum, non tamen se nec alium in diuinitate, set alium in persona.

Postea opponit ad questionem alia uia: si enim Deus genuit Deum, aut Deum qui est Deus Pater, et sic genuit se, aut genuit Deum qui non est Deus Pater. Et respondet quod illa propositio habet duos sensus, uidelicet uno modo ut sit sensus: genuit Deum qui non est Deus Pater, id est Deum qui non est Pater, et sic est uera; uel sic: genuit Deum qui non est idem Deus cum Deo Patre, et sic est falsa, quia in diuinis est unus solus Deus.

Postea incidentaliter excludit quorundam opinionem. Supposuerat enim in predicta solutione quod personale nomen predicatur de essentiali ut dicatur “Deus est Pater”. QVIDAM tamen sunt in contrarium opinati; dicunt enim quod hec est uera “tres Persone sunt unus Deus”, non tamen econuerso. Set MAGISTER dicit quod secundum fidem catholicam utraque est uera, quod probat per multas auctoritates.

Vltimo contra determinationem precedentis questionis obiicit per auctoritatem AVGVSTINI, qui dicit quod Pater genuit alterum a se, quod uidetur contra solutionem predictam. Et MAGISTER respondet quod hoc sic intelligendum est: “genuit alterum a se”, idest alterum qui est idem in natura cum ipso, set alter in persona. Et in hoc terminatur sententia in speciali.