Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.26

In hiis uero que fiunt per simplicem emanationem absque motu precedente, sicut illa que creantur, fieri et factum esse simul sunt et unum, et mensurantur nunc stante, quod non necessario coexistit primo alicui nunc temporis. Quod patet, quia actio1 et passio sunt unus motus sub diuersis respectibus, a quo et ad quod; igitur circumscripto motu actio et passio dicunt solos respectus inter producens et productum. Cum ergo creatio sit sine motu, creare et creari dicunt solos respectus inter Deum et creaturam, ita quod creare non est aliud quam dare esse alii nullo supposito et creari quam sic habere esse a Deo. Et ideo, cum pro quolibet instanti sit uerum dicere quod creatura habet esse a Deo, pro quolibet etiam uerum est dicere quod creatur et creata est. Nec oportet mensuram creationis primo coexistere alicui nunc temporis, quia non oportet aliquem motum precedere creationem, sicut fit in illuminatione noua ratione nouitatis. Set sicut in diuinis semper uerum est dicere quod Filius gignitur et genitus est a Patre ex necessitate nature et in ydemptitate essentie, sic uerum est dicere de creatura, quamdiu est, quod creatur a Deo et creata est ex libera tamen Dei uoluntate et in diuersitate essentie, ut sit eadem actio creationis rerum et conseruationis earum. Et licet sic sentiendum sit, tamen aliter est loquendum, scilicet secundum quod plures loquuntur. Quia2 enim actiones nobis notiores sunt cum motu aut sequuntur motum, ut generationes rerum naturalium, et in hiis res non dicitur fieri post primum instans in quo accepit esse, et ideo secundum hanc similitudinem nec nos dicimus quod celum nunc creetur aut angelus, quod tamen secundum rei ueritatem sic sentiendum sit. Mensura igitur creationis est nunc stans, quod potest pluribus nunc temporis coexistere. Nec est necesse dare aliquod nunc temporis cui primo coexistat, cum nullus motus creationem precedat, sicut non est necesse dare a parte post ultimum nunc temporis cui duratio creature ultimo coexistat.


  1. actio … passio sunt unus] Auct. Ar., 2, 101 (148,67); Thom., In Phys., III, 5, n.314 (157b) ↩︎

  2. Quia … aut sequuntur motum] cf. Thom., De aetern. mundi (86,113‑116) ↩︎

B.II.1.1.26

In hiis uero que fiunt per simplicem emanationem absque motu precedente, sicut illa que creantur, fieri et factum esse simul sunt et unum, et mensurantur nunc stante, quod non necessario coexistit primo alicui nunc temporis. Quod patet, quia actio1 et passio sunt unus motus sub diuersis respectibus, a quo et ad quem; igitur circumscripto motu actio et passio dicunt solos respectus inter producens et productum. Cum ergo creatio sit sine motu, creare et creari dicunt solos respectus inter Deum et creaturam, ita quod creare nichil aliud est quam dare esse alteri nullo supposito et creari quam sic habere esse a Deo. Et ideo, cum pro quolibet instanti sit uerum dicere quod creatura habet esse a Deo, pro quolibet etiam uerum est dicere quod creatur et creata est. Nec oportet mensuram creationis primo coexistere alicui nunc temporis, quia non oportet aliquem motum precedere creationem, sicut fit in illuminatione noua ratione nouitatis. Set sicut in diuinis semper uerum est dicere quod Filius gignitur et genitus est a Patre ex necessitate nature et in ydemptitate essentie, sic uerum est dicere de creatura, quamdiu est, quod creatur a Deo et creata est ex libera tamen Dei uoluntate et in diuersitate essentie, ut sit eadem actio creationis rerum et conseruationis earum. Et licet sic sentiendum sit, tamen aliter est loquendum, scilicet secundum quod plures loquuntur. Quia2 enim actiones nobis notiores sunt cum motu aut sequuntur motum, ut generationes rerum naturalium, et in hiis res non dicitur fieri post primum instans in quo accepit esse, ideo secundum hanc similitudinem nec nos dicimus quod celum nunc creetur aut angelus, cum tamen secundum rei ueritatem sic sentiendum sit. Mensura igitur creationis est nunc stans, quod potest pluribus nunc temporis coexistere. Nec est necesse dare aliquod nunc temporis cui primo coexistat, cum nullus motus creationem precedat, sicut non est necesse dare a parte post ultimum nunc temporis cui duratio creature ultimo coexistat.


  1. actio … passio sunt unus] Auct. Ar., 2, 101 (148,67) • • • Thom., In Phys., III, 5, n.314 (157b) ↩︎

  2. Quia … aut sequuntur motum] cf. Thom., De aetern. mundi (86,113‑116) ↩︎

C.II.1.2.23

In his uero que fiunt per simplicem emanationem absque motu precedente, sicut illa que creantur, fieri et factum esse simul sunt et unum, et mensurantur nunc stante, quod non necessario coexistit primo alicui nunc temporis. Quod patet, quia actio et passio sunt unus motus sub diuersis respectibus, a quo et ad quem; ergo circunscripto motu actio et passio dicunt solos respectus inter producens et productum. Cum ergo creatio sit sine motu, creare et creari dicunt solos respectus inter Deum et creaturam, ita quod creare nihil aliud est quam dare esse alteri nullo supposito et creari quam sic habere esse a Deo. Et ideo, quum pro quolibet instanti sit uerum dicere quod creatura habet esse a Deo, pro quolibet est etiam uerum dicere, quod creatur et creata est. Nec oportet mensuram creationis coexistere primo alicui nunc temporis, quia non oportet aliquem motum precedere creationem, sicut fit in illuminatione noua ratione nouitatis. Sed sicut in diuinis semper est uerum dicere Filius gignitur et genitus est a Patre ex necessitate nature et in identitate essentie, sic uerum est dicere de creatura, quamdiu est, quod creatur a Deo et creata est ex libera tamen uoluntate diuina et in diuersitate essentie, ut sit eadem actio creationis rerum et conseruationis earum. Et licet sit sciendum sic, tamen aliter est loquendum, secundum quod plures loquuntur. Quia enim actiones notiores nobis sunt ille que sunt cum. motu aut que sequuntur motum, ut generationes rerum naturalium, et in his res non dicitur fieri post primum instans, in quo accepit esse; ideo secundum hanc similitudinem nec nos dicimus quod celum nunc creetur aut angelus, quum tamen secundum rei ueritatem sit sentiedum sic. Mensura igitur creationis est nunc stans, quod potest pluribus nunc temporis coexistere. Nec est necesse dare aliquod nunc temporis cui primo coexistat, quum nullus motus creationem precedat, sicut non est necesse dare a patre post ultimum nunc temporis cui duratio creature ultimo coexistat.