Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Dicendum quod per 1 creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei tripliciter secundum tria que possunt considerari circa creaturam (creatura 2 enim est ens productum ab alio de nichilo), quia ens perfectionem aliquam importat, quia producta ab alio causam efficientem habet, quia de nichilo uertibilis est in nichil substracta influentis conseruantis. Et secundum 3 ista tria est triplex uia inuestigandi Deum ex creaturis, scilicet uia eminentie quantum ad primum, uia causalitatis quantum ad secundum, uia remotionis quantum ad tertium.
-
per … quantum ad tertium] cf. Iac. Met., Super Sent., I, 3, 1 (34vb): «Dicendum quod de Deo non possumus cognoscere per creaturas quid est in speciali, sed solum in confuso vel communi. Primum, probatur, non plus potest recipere potentia passiva, quam possit efficere potentia activa, quia cuilibet potentie passive respondet potentia activa, Commentator VIII Philosophorum. Intellectus agens in [an non scrib.?] agit nisi circa obiectum materiale, ergo et caetera. Item effectus non ducit in perfectam cognitionem cause, qui non adequat virtutem sue cause vel simpliciter vel aliquo modo. Nulla creatura est huiusmodi, ergo caetera. Secundum probatur, quia creatura non est aliud nisi ens limitatum productum ex nihilo. Secundum hoc tripliciter probatur per crreaturam Deus esse: primo, quia creatura est ens limitatum; secundo, quia ens productum; tertio, quia
nihilo. Prima via sumitur per modum preminentie, secunda per modum causalitatis, tertia per modum remotionis Primo sic: omne ens per participationem reducitur ad ens per essentiam. Omnis creatura est ens participatum, quia limitatum secundum essentiam. Licet enim linea forte possit esse infinita, secundum lungitudinem essent tamen de genere quantitatis finita, sed genus suus, id est secundum essentiam sui generis alioquin includeret essentiam cuiuslibet generis quod falsum est, ergo et caetera. Secundo sic, ubi est reperire ordinem producentis ad productum, ibi est reperire sic: ubi est reperire ordinem producentis non productum [ordinem ... reperire om. sed. add. i. m. inf. cod.] sic est in entibus, ergo et caetera. Maior patet quod ordinatis essentialiter, secundum ordinem producentis et producti primum et generaliter omnia priora influunt in posterius ut ad percussionem agit cor, manus et baculus. Unde non existente non producto non sunt posteriora. Tertio sic, quod de nihilo vertibile est in nihil, nisi conservetur ab ente nullo modo vertibili. Creatura est huiusmodi, et caetera.»; • • • cf. Decker, Die Gotteslehre des Jakob von Metz (111-113) ↩︎ -
creatura … alio de nichilo] cf. Thom., S.th., I, 32, 1, ad 2; I, 45, 2, resp. ↩︎
-
secundum … quantum ad tertium] cf. Thom., Super Sent., I, 3, diu. textus (88-89); • • • Aeg. Rom., Ord., I, 3, 1, 3, resp. (22raA): "Id autem, quod importatur per hoc nomen Deus, tripliciter cognoscitur, per excellentiam, per causalitatem, et remotionem: ut dicitur 5. de Div. nom. Excellit autem Deus quantum ad praesens quadrupliciter creaturas. Primum quantum ad eminentiam potentiae. Secundo quantum ad pulchritudinem perfectionis. Tertio quantum ad excellentiam bonitatis. Quarto quantum ad pulchritudinis plenitudinem. Et secundum haec sunt, quatuor demonstrationes in littera posite, per quas declaratur Deum esse."; • • • Ps.-Dionys., De diu. nom., 7 (403a-d) ↩︎
Responsio. Dicendum quod per creaturas possumus deuenire in cognitionem Dei tripliciter secundum tria que possunt considerari circa creaturas. Creatura enim est ens productum ab alio de nichilo, quia ens aliquam perfectionem importat, quia producta ab alio causam efficientem habent, quia de nichilo uertibile est in nichil substracta influentia conseruantis; et secundum ista tria triplex est uia inuestigandi Deum ex creaturis, scilicet uia eminentie quantum ad primum, uia causalitatis quantum ad secundum, uia remotionis quantum ad tertium.