Display to small
Rotate your device or try a larger display
Nec obstat, si dicatur quod res de natura sua non est ens, quia aliud1 est dicere naturam rei non habere esse de se et habere de se non esse: primum enim istorum est uerum, secundum autem est impossibile et falsum. Et ita patet quod non repugnat creature, quatinus ex nichilo, quin sit uel esse possit ab eterno, quia per hoc quod creatura est ex nichilo nullus ordo nature aut durationis importatur ad nichil. Sic igitur apparet primum principale, scilicet quod creature non repugnat fuisse ab eterno.
-
aliud … impossibile et falsum] cf. Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (33,36‑48) ↩︎
Nec obstat, si dicatur quod res de natura sua non est ens, quia aliud1 est dicere naturam rei non habere esse de se et habere de se non esse: primum enim istorum est uerum, secundum autem est impossibile et falsum. Et ita patet quod non repugnat creature, quia ex nichilo, quin sit uel esse possit ab eterno, quia per hoc quod creatura est ex nichilo nullus ordo nature aut durationis importatur ad nichil. Sic igitur apparet quod creature permanenti non repugnat fuisse ab eterno.
-
aliud … impossibile et falsum] cf. Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (33,36‑48) ↩︎
Nec obstat si dicatur quod res de natura sua non est ens et proinde est non ens, quia aliud est dicere naturam rei non habere esse de se et habere de se non esse: primum enim istorum est uerum, secundum autem falsum et impossibile. Et ita patet quod non repugnat creature, quia est ex nihilo, quin sit uel esse possit ab eterno, quia per hoc quod creatura est ex nihilo nullus ordo nature aut durarionis importatur ad nihil. Sic igitur apparet, quod creature permanenti non repugnat fuisse ab eterno.