Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.10

Quid autem sit de ueritate conclusionis in se, scilicet an nunc temporis differat realiter a tempore uel non, doctores communiter non pertractant, potest tamen dici sic dando peritioribus materiam inquirendi, quod, sicut se habet linea ad punctum, sic se habet nunc ad tempus. Et quia linea, cum sit permanens, est nobis notior quam sit ipsum tempus, ideo queratur quomodo se habet punctus ad lineam secundum ydemptitatem uel diuersitatem, ut simile concludatur de tempore et de nunc temporis. Videtur autem prima facie quod punctus et linea non sint idem precise. Nullus enim dicit hanc ueram esse ‘punctus est linea’ uel ‘linea punctus’. Nec potest dici quod punctus sit aliquid intrinsece pertinens ad essentiam linee, quia illud quod non est tota linea, set aliquid eius, oportet quod sit pars. Et cum non sit nisi duplex pars pertinens ad essentiam rei, scilicet quantitatiua et essentialis, si punctus est pars linee, aut erit pars quantitatiua, et sic ex punctis componetur linea, quod negat PHILOSOPHVS1 VI Phisicorum, et item punctus non erit quid indiuisibile, set potius quantum, quia quantum non componitur nisi ex quantis; nec potest dici quod sit pars essentialis, quia tales partes solum sunt materia et forma; linea autem non est ex talibus partibus composita, cum sit accidens et forma simplex; quare etc. Et item si esset pars essentialis, esset forma linee, cum dicatur terminare et finire lineam. Hoc autem esse non potest, quia unius rei una est forma; unius autem linee dicuntur esse duo puncta; quare etc.


  1. Philosophus VI Phisicorum] Arist., Phys., VI, 1, 231a24‑25 ↩︎

C.II.2.4.12

Falsum autem quod concludit predicta opinio est quod in toto tempore sit tantum unum nunc secundum rem, differens solum secundum rationem. Quod patet acciepiendo dictum continue, scilicet quod sicut se habet linea ad punctum, sic se habet nunc ad tempus. Et quia linea, cum sit permanens, est nobis notior quam sit ipsum tempus, ideo inquiratur quomodo se habet punctus ad lineam secundum identitatem et diuersitatem, ut simile concludatur de tempore et nunc temporis. Videtur autem prima facie quod punctus et linea non sunt idem precise. Nullus enim dicit hanc ueram esse ‘punctus est linea’ uel ‘linea est punctus’. Nec potest dici quod punctus sit aliquid pertinens intrinsece ad essentiam linee, quia illud quod non est linea tota, sed aliquid eius oportet quod sit pars. Et cum non sit nisi duplex pars pertinens ad essentiam rei, scilicet quantitatiua et essentialis, si punctus sit pars linee, aut erit pars quantitatiua, et sic ex punctis componetur linea, quod negat PHILOSOPHVS VI Physicorum, et iterum punctus non erit quid indiuisibile, sed potius quantum, quia quantum non componitur nisi ex quantis; nec potest dici quod sit pars essentialis, quia tales partes solum sicut materia et forma; linea autem non est ex talibus composita, cum sit accidens et forma simplex; quare etc. Et iterum si esset pars essentialis, esset forma linee, cum dicatur terminare et finire lineam. Hoc autem esse non potest, quia unius rei una est forma; unius autem linee dicuntur esse duo puncta; quare etc.