Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.4

Responsio. Quia in 1 omni disputatione oportet supponere quid significatur per nomen, ideo antequam descendatur ad solutionem questionis, oportet uidere quid importetur nomine theologie. Videtur autem theologia secundum suum nomen accipi tripliciter: uno modo prout dicit habitum quo cognoscimus ea que in sacra doctrina traduntur et ut in ea traduntur, et hoc rationabiliter; si enim scire ea que continentur in libris naturalibus ARISTOTILIS uel quorumcumque aliorum philosophorum uocatur communiter naturalis philosophia, multo magis scire ea que in Sacra Scriptura continentur debet uocari theologia, quia naturalis 2 philosophia non est scire quid ARISTOTILES uel alii philosophi senserunt, set quid habeat ueritas rerum naturalium; unde ubi deuiat mens ARISTOTILIS a ueritate rerum, non est scientia scire quid ARISTOTILES senserit, set potius error; set uere theologia est scire mentem ILLORVM qui sacrum canonem Spiritu Sancto inspirante tradiderunt, quia intellectus EORVM numquam deuiauit a ueritate rerum.


  1. in ... significatur per nomen] cf. Auct. Ar., 35, 5 (311,77-79); • • • Arist., An. post., I, 1, 71a11-13 ↩︎

  2. naturalis ... veritas rerum naturalium] cf. Thom., In De caelo, I, 22, 8 (91a) ↩︎

C.I.P.1.7

Responsio. Circa questionem istam procedetur sic, quia primo ponetur quedam distinctio theologie et secundo iuxta membra illius distinctionis respondebitur ad questionem. Quantum ad primum notandum est quod theologia uidetur posse accipi tripliciter: uno modo pro habitu quo solum uel principaliter assentimus hiis que in Sacra Scriptura traduntur, et prout in ea traduntur, et hoc rationabiliter; si enim scire ea que continentur in libris naturalibus ARISTOTILIS et quorumcunque aliorum PHILOSOPHORVM uocatur communiter naturalis philosophia, multo magis scire ea que in Sacra Scriptura continentur debet uocari theologia, quia naturalis philosophia non est scire quid ARISTOTILES uel alii PHILOSOPHI senserunt, set quid habeat ueritas rerum; unde ubi deuiat mens ARISTOTILIS a ueritate rerum, non est scientia scire quid ARISTOTILES senserit, set potius error; set uere theologia dicitur scire EORVM mentem qui sacrum canonem Spiritu Sancto inspirante tradiderunt, quia intellectus EORVM nunquam deuiauit a ueritate rerum.