Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad aliud dicendum quod dato quod Persona sit a Persona ab eterno, creatura autem non sit a Deo nisi ex tempore, non tamen sequitur quod principium uerius uel per prius dicatur de Persona respectu Persone quam de Deo respectu creature. Cuius ratio est quia nos non querimus de priori et posteriori secundum durationem, set secundum proprietatem participationis eius quod importatur per nomen. Et isto modo nichil prohibet quod illud quod est posterius duratione sit prius participatione nominis, sicut Sortes, qui fuit heri, uerius et per prius dicitur ens quam motus celi, qui fuit a principio mundi. Similiter nichil prohibet quod ratio principii uerius et sic per prius conueniat Deo ex tempore respectu creature quam conueniat uni Persone respectu alterius ab eterno.
Ad aliud dicendum quod dato quod Persona fit a Persona ab eterno, creatura autem non fit a Deo nisi ex tempore, non tamen sequitur quod ‘principium’ uerius et prius dicatur de Persona respectu Persone quam de Deo respectu creature. Cuius ratio est quia nos non querimus de priori et posteriori secundum durationem, set secundum proprietatem participationis eius quod importatur per nomen. Et isto modo nichil prohibet quod illud quod est posterius duratione sit prius participatione nominis, sicut Sortes, qui fuit heri, uerius et prius dicitur ‘ens’ quam motus celi, qui fuit a principio mundi. Similiter nichil prohibet quod ratio principii uerius et sic per prius conueniat Deo ex tempore respectu creature quam conueniat uni Persone respectu alterius ab eterno.