Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.4.5

Quantum1 ad primum sciendum quod ARISTOTILES 2 et eius COMMENTATOR XII Metaphisice posuerunt numerum angelorum iuxta numerum orbium uel motuum celestium, et ita, cum secundum unam opinionem sint 47 orbes uel motus orbium uel 55 secundum aliam, dixerunt tot esse angelos et non plures. Ratio huius opinionis fuit hec: Intelligentia semper uidetur esse in optima dispositione, cum sit suprema natura creata in uniuerso; set optima dispositio eius uidetur esse in mouendo, quia per hoc assimilatur maxime cause prime: per motum enim est causa rerum sicut et causa prima; ergo omnis intelligentia semper causat aliquem motum, propter quod numerus et distinctio earum sumitur secundum numerum et distinctionem motuum.


  1. Quantum … et distinctionem motuum] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (242,24‑33) ↩︎

  2. Aristotelis … uel motuum celestium] cf. Thom., Super Sent., II, 3, 1, 3, sol. (93); S.c.g., II, 92 (214b) • • • cf. Arist., Metaph., XII, 8, 1073a26‑b1; 1074a10‑14 • • • Averr., Metaph., XII, 47 (332rC‑D) ↩︎

B.II.3.2.5

Quantum1 ad primum sciendum quod ARISTOTILES2 et eius COMMENTATOR XII Metaphisice posuerunt numerum angelorum iuxta numerum orbium uel motuum celestium, et ideo, cum secundum unam opinionem sint 47 orbes uel motus orbium uel 55 secundum aliam, dixerunt tot esse angelos et non plures. Ratio huius opinionis fuit hec: Intelligentia semper uidetur esse in optima dispositione, cum sit suprema natura creata in uniuerso; set optima dispositio eius uidetur esse in mouendo, quia per hoc assimilatur maxime cause prime: per motum enim est causa rerum sicut et causa prima; ergo omnis intelligentia semper causat aliquem motum, propter quod numerus et distinctio earum sumitur secundum numerum et distinctionem motuum.


  1. Quantum … et distinctionem motuum] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (242,24‑33) ↩︎

  2. Aristotelis … uel motuum celestium] cf. Thom., Super Sent., II, 3, 1, 3, sol. (93); S.c.g., II, 92 (214b) • • • cf. Arist., Metaph., XII, 8, 1073a26‑b1; 1074a10‑14 • • • Averr., Metaph., XII, 47 (332rC‑D) ↩︎

C.II.3.4.5

Quantum ad primum sciendum quod ARISTOTELES et eius COMMENTATOR XI Metaphysice posuerunt numerum angelorum iuxta numerum orbium uel motuum celestium, et ideo cum secundum unam opinionem sint 47 orbes uel motus orbium uel 55 secundum aliam, dixerunt tot esse angelos et non plures. Ratio huius opinionis fuit hec: intelligentia semper uidetur esse in optima dispositione, cum sit suprema natura creata in uniuerso; sed optima eius dispositio uidetur esse in mouendo, quia per hoc assimilatur maxime cause prime: per motum enim est causa rerum sicut et causa prima; ergo omnis intelligentia semper causat aliquem motum, propter quod numerus et distinctio earum sumitur secundum numerum et distinctionem motuum.