Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.5.un.2

Primo sic. Illud quod est materia uel quasi materia in generatione est subiectum forme communicate genito a generante; set essentia uel substantia non est subiectum alicuius forme communicate Filio a Patre (nichil enim communicat Pater Filio per generationem nisi substantiam suam, que non subiicitur sibi ipsi); ergo essentia diuina non est subiectum in generatione.

C.I.5.2.2

Primo sic. Illud quod est materia uel quasi materia in generatione est subiectum forme communicate genito a generante; set essentia uel substantia non est subiectum alterius forme communicate Filio a Patre (nichil enim communicat Pater Filio per generationem nisi substantiam suam, que non subiicitur sibiipsi); ergo essentia diuina non est subiectum in generatione.