Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.20

Ad secundum dicendum quod Deus est subiectum in theologia que est fidei defensiua et declaratiua. Ratio autem formalis subiecti est ratio saluatoris, ad quam habent attributionem omnia de quibus determinatur in theologia, ut 1 dictum fuit prius. Nec 2 nego quod Deus sub ratione absoluta non sit subiectum in theologia, propter hoc quod illa ratio est infinita, ut tangebatur in arguendo; istud enim non ualet, quia siue accipiatur infinitum pro eo quod formaliter importatur per nomen infiniti, quod est priuatio finis, siue accipiatur pro re subiecta infinitati, semper de infinito potest esse scientia finita. Quod patet quantum ad primum modum; eiusdem enim scientie est considerare habitum et priuationem, quia rectus 3 est iudex sui et obliqui. Igitur scientia que considerat rationem finiti in quacumque materia, siue in quantitate molis siue in quantitate uirtutis, habet considerare rationem infiniti, que ei opponitur priuatiue. Primum potest scientia finita; ergo et secundum. Vnde et PHILOSOPHVS 4 III Phisicorum tradit scientiam de infinito. Quantum ad secundum patet idem, quia si repugnaret scientie finite esse de re infinita, tota ratio repugnantie esset non propter rem, set propter rei infinitatem, quia quantum ad hoc solum apparet ibi oppositio secundum finitum et infinitum. Si ergo scientie finite non repugnat tractare de ratione infinitatis, ut statim ostensum est, multo minus repugnat ei considerare rem subiectam infinitati. Et mirum est hoc negare, cum Deus secundum illud quod est et non secundum aliquam specialem rationem solum sit obiectum scientie beatorum, que finita est. Et si dicatur quod scientia sortitur rationem ab obiecto, uerum est, set non uniuocam cum obiecto; alioquin scientia de motu esset mobilis et scientia quam habemus de lapide esset lapidea, quod est absurdum; quare similiter non oportet scientiam de infinito esse infinitam.


  1. ut dictum fuit prius] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,183-196; 73,231-233) ↩︎

  2. Nec … rem subiectam infinitati] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 2, 3 (134,337-135,361) ↩︎

  3. rectus … sui et obliqui] Auct. Ar., 6, 21 (176,15); • • • cf. Arist., De an., I, 4, 411a5-6 ↩︎

  4. Philosophus ... scientiam de infinito] cf. Arist., Phys., III, 4 8, 202b30-208a23 ↩︎

C.I.P.5.25

Ad secundum dicendum est quod Deus est subiectum in theologia que est fidei defensiua et declaratiua. Ratio autem formalis subiecti est ratio Saluatoris, ad quam habent attributionem omnia de quibus determinatur in theologia, ut dictum fuit prius. Non nego tamen quod Deus sub ratione absoluta non sit subiectum in theologia propterea quod illa ratio est infinite, ut tangebatur in arguendo; istud enim non ualet, quia siue accipiatur infinitum pro eo quod formaliter importatur per nomen infiniti, quod est priuatio finis, siue accipiatur pro re subiecta infinitati, semper de infinito potest [esse] haberi scientia finita. Quod patet quantum ad primum modum; eiusdem enim scientie est considerare habitum et priuationem, quia rectus est iudex sui et obliqui. Ergo scientia que considerat rationem finiti in quacunque materia, siue in quantitate molis siue uirtutis, habet considerare rationem infiniti, que ei opponitur priuatiue. Primum potest scientia finita; ergo et secundum. Vnde et PHILOSOPHVS III Phisicorum tradit scientiam de infinito. Set ratio infiniti non potest esse primum subiectum Quantum ad secundum patet idem, quia si repugnaret scientie finite esse de re infinita, tota ratio repugnantie esset non propter rem, set propter rei infinitatem, quia quantum ad hoc solum apparet ibi oppositio secundum finitum et infinitum. Si ergo scientie finite non repugnat tractare de ratione infinitatis, ut statim ostensum est, multo minus repugnat ei considerare rem subiectum infinitati. Et mirum est hoc negare, cum Deus secundum illud quod est et non secundum aliquam specialem rationem sit obiectum scientie beatorum, que finita est. Et si dicatur quod scientia sortitur rationem ab obiecto, uerum est, set non uniuocam cum obiecto; alioquin scientia de motu esset mobilis et scientia quam habemus de lapide esset lapidea, quod est absurdum; quare similiter non oportet scientiam de infinito esse infinitam.