Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.1.13

Ad primum argumentum dicendum quod ingenitum1, prout conuenit Patri tamquam notio, includit in se improcessibile: dicitur enim ingenitus, quia est non ab alio per quemcumque modum, scilicet nec genitus nec procedens; propter quod in ingenito includitur improcessibile.


  1. ingenitum … ingenito includitur improcessibile] cf. Bonau., Super Sent., I, 28, art. unc., 4, resp. (503a-b) ↩︎

C.I.28.1.13

Ad primum argumentum dici potest [dici] quod ‘ingenitum’, prout conuenit Patri, tanquam notio includit in se ‘improcessibile’; dicitur enim ‘ingenitus’, quia est non ab alio per quemcunque modum, scilicet nec ‘genitus’ nec ‘procedens’; propter quod in ‘ingenito’ includitur ‘improcessibile’.