Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.30

Ad rationes principales: ad primam dicendum quod ea que sunt diuersa realiter non concipiuntur ut unum secundum rationem nisi per comparationem ad unitatem realem; quia enim intellectus considerat quod Sortes et homo sunt idem realiter et similiter Plato et homo, ex consequenti intellectus concipit quod Sortes et Plato, quia sunt idem cum homine absolute et non in aliquo indiuiduo, quod sint idem secundum rationem.

C.I.2.3.22

Ad rationes principales respondendum est. Ad quarum primam respondent quidam concedendo maiorem per interemptionem minoris, dicentes quod unitas rationis plurium indiuiduorum sub specie uel genere sumitur ab unitate reali, que est conformitas unius ad alterum; et hec conformitas est una numero et unius ut subiecti et alterius ut termini; et ex hac consurgit intellectus ad concipiendum quod illa quorum est conformitas predicta maior uel minor sint unum secundum rationem speciei uel generis. Set illud non uidetur bene dictum, quia conformitas plurium, que non est cuiuslibet eorum eodem modo et equaliter, non potest esse sufficiens fundamentum unitatis secundum rationem in genere uel specie; set conformitas plurium, que est unius eorum ut subiecti uel ut de quo dicitur, alterius uero ut termini, non est cuiuslibet eorum eodem modo et equaliter; igitur etc. Minor de se patet. Probatio maioris, quia unitas rationis in quocunque uniuoco genere uel specie est secundum quam uniuocum predicatur eodem modo et equaliter de uniuocatis, puta genus de speciebus et species de indiuiduis; ergo fundamentum illius rationis debet eodem modo conuenire illis que uniuocantur secundum illam rationem; alioquin non est sufficiens fundamentum. Et hec fuit maior; sequitur ergo conclusio. Si dicatur quod conformitas plurium conuenit eodem modo alicui et cuilibet eorum, quia sicut Sortes est conformis Platoni secundum humanitatem, ita e conuerso Plato est conformis Sorti, et ita conformitas eadem numero non potest esse duorum, ita quod sit cuiuslibet ut subiecti; imo sicut Sortes et Plato sunt duo realiter, et non unum, sic conformitas unius ad alterum est realiter alia a conformitate alterius ad ipsum. Et ita si unitas secundum rationem fundaretur super mutuam conformitatem duorum uel plurium, que esset utriusque ut subiecti et termini, non fundaretur super unum numero realiter, quod est contra eos.