Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.10

Ideo dicendum est aliter quod angelus aut fuit creatus in gratia aut non. Si in gratia, cum impossibile sit eidem simul inesse gratiam et culpam, impossibile est quod in instanti sue creationis, in quo habuit gratiam, commiserit culpam. Si autem non fuit creatus in gratia, aut habuit in sua creatione solam cognitionem naturalem aut preter eam habuit aliquam supernaturalem. Si habuit solam cognitionem naturalem, peccare non potuit, quia secundum eam non possumus in angelo ponere inconsiderationem aliquam, cum angelus plene nouerit omnes circumstantias cuiuscumque agibilis uel appetibilis ab eo intuendo naturam rei, ut1 supra dictum est. Si autem in sua creatione habuit aliquam supernaturalem cognitionem, idem sequitur, quia peccatum angeli non potuit esse nisi per inconsiderationem. Impossibile est autem et contradictionem implicans quod in instanti in quo data est angelo supernaturalis cognitio in eodem fuerit in eo inconsideratio. Nullus enim accipit nouam cognitionem nisi per actualem considerationem; ideo etc.


  1. ut supra dictum est] cf. supra, II, 3, 7; cf. etiam infra, II, 23, 1 et 3; II, 18, 2, 8 ↩︎

B.II.5.2.6

Ideo dicendum est aliter quod angelus aut fuit creatus in gratia aut non. Si in gratia, cum impossibile sit eidem simul inesse gratiam et culpam, impossibile est quod in instanti sue creationis in quo habuit gratiam, commiserit culpam. Si autem non fuit creatus in gratia, aut habuit in sua creatione solam cognitionem naturalem aut preter eam habuit aliquam aliam supernaturalem. Si habuit solam cognitionem naturalem, peccare non potuit, quia secundum eam non possumus ponere in angelo inconsiderationem aliquam, cum angelus plene nouerit omnes circumstantias cuiuscumque agibilis uel appetibilis ab eo intuendo naturam rei, ut1 supra dictum est. Si autem in sua creatione habuit aliquam supernaturalem cognitionem, idem sequitur, quia peccatum angeli non potuit esse nisi per inconsiderationem; impossibile autem est et contradictionem implicans, quod in instanti in quo data est angelo supernaturalis cognitio fuerit in eo inconsideratio. Nullus enim accipit nouam cognitionem nisi per actualem considerationem; quare etc.


  1. ut supra dictum est] cf. supra, red. A, II, 3, 7; cf. etiam infra, II, 23, 1 et 3; II, 18, 2, 8 ↩︎

C.II.5.2.9

Ideo dicendum est aliter quod angelus fuit creatus in gratia aut non. Si in gratia, cum impossibile sit eidem simul inesse gratiam et culpam, impossibile est quod in instanti sue creationis, in quo habuit gratiam, commisit culpam. Si autem non fuit creatus in gratia, aut habuit in sua creatione solam cognitionem naturalem aut preter eam habuit aliquam superadditam. Si habuit solam cognitionem naturalem, peccare non potuit, quia secundum eam non possumus in angelo ponere inconsiderationem aliquam, cum angelus nouerit plene omnes circunstantias cuiuscunque agibilis uel appetibilis ab eo intuendo naturam rei, ut supra dictum est. Si autem in sua creatione habuerit aliquam supernaturalem cognitionem, idem sequitur, quia peccatum angeli non potuit esse nisi per in considerationem. Impossibile est autem et contradictionem implicans quod in instanti in quo data est angelo supernaturalis cognitio in eodem fuerit in eo inconsideratio. Nullus enim accipit nouam cognitionem nisi per actualem considerationem; ideo etc.