Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.1.2.6

Set hic est unum dubium. Cum enim finis sit propter se amatus, oportet quod sit illud cui bonum uolumus et non bonum quod alii volumus, quia tale non amatur propter se, set propter illum cui tale bonum uolumus. Et similiter cum creatura ametur a Deo non propter se, set propter bonitatem diuinam, oportet quod creatura sit bonum quod Deus uult sue bonitati. Hoc autem qualiter sit uerum, non clare apparet, quia nichil creatum uidetur cedere in bonum Dei.

C.II.1.6.10

Sed hic est unum dubium. Cum enim finis ultimus sit propter se amatus, oportet quod sit illud cui bonum uolumus et non bonum quod alii uolumus, quia tale non amatur propter se, sed propter illum cui tale bonum uolumus. Et similiter cum creatura ametur a Deo non propter se, sed propter bonitatem suam, oportet quod creatura sit bonum quod Deus uult sue bonitati. Hoc autem qualiter sit uerum non clare apparet, quia nihil creatum uidetur credere in bonum Dei.