Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.3.1.4

Item1 AVGVSTINVS2 dicit in libro De mirabilibus sacre scripture quod Deus omnipotens ex informi materia, quam prius de nichilo condidit, cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, intellectu carentium species multiformes diuisit; igitur materia est in cunctis creaturis: quare et in angelis.


  1. Item … et in angelis] cf. Thom., Quodl., IX, 4, 1, arg. 1 (100,19-25) • • • etiam ap. Bonav., Super Sent., II, 3, 1, 1, 2, arg. 1 (94) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 3, 1, 2 (29a): «Ad secundum sic proceditur. Dicit Augustinus libro De mirabilibus sacre scripture: Deus operans ex informi materia, quam prius de nichilo condidit, cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, et intellectualium et intellectu carentium species multiformes diuisit; ergo angelus constat ex materia» ↩︎

  2. Augustinus … species multiformes diuisit] Aug. Hib., De mirab. s. script., I, 1 (2151a) ↩︎

C.II.3.1.4

Item AVGVSTINVS dicit libro De mirabilibus sacre scripture, quod Deus omnipotens ex informi materia, quam prius de nihilo condidit cunctarum rerum sensibilium et insensibilium, intellectu carentium species multiformes diuisit; ergo materia est incunctis creaturis: quare et in angelis.