Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.4.6

Hec autem opinio habet falsum fundamentum, scilicet quod optima dispositio intelligentie sit in mouendo. Hoc1 enim non est uerum, quia, quanto aliqua intelligentia plus recedit a causa prima, tanto est minus perfecta, et quanto plus accedit, tanto est perfectior natura et operatione. Set uidemus quod intelligentia maxime recedens a causa prima, ut anima rationalis, maxime unitur corpori, scilicet in ratione motoris et forme, superior autem et perfectior, ut angelus, minus unitur, quia non in ratione forme, set motoris solum; ergo illa que est adhuc superior et perfectior minus unietur, scilicet nec in ratione motoris nec in ratione forme; ergo non est ex optima et perfectissima dispositione intelligentie quod semper moueat.

Et quod subditur quod intelligentia2 in mouendo maxime Deo assimilatur, falsum est, quia potior est assimilatio que est in intelligendo et amando, quam illa que est in mouendo. Potior enim assimilatio est que est secundum potiorem perfectionem; set intelligere et amare sunt perfectiores operationes in Deo quam mouere: in intelligendo enim se ipsum et amando consistit eius beatitudo, et non in mouendo; ergo etc.


  1. Hoc … quod semper moueat] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,43‑51) ↩︎

  2. intelligentia … ergo etc.] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,52‑58) • • • cf. etiam Thom., S.c.g., II, 92 (215a) ↩︎

B.II.3.2.6

Hec autem opinio habet falsum fundamentum, scilicet quod optima dispositio intelligentie sit in mouendo. Hoc1 enim non est uerum, quia, quanto aliqua intelligentia plus recedit a causa prima, tanto est minus perfecta, et quanto plus accedit, tanto est perfectior natura et operatione. Set uidemus quod intelligentia maxime recedens a causa prima, ut anima rationalis, maxime unitur corpori, scilicet in ratione motoris et forme, superior autem et perfectior, ut angelus, minus unitur, in ratione motoris et non in ratione forme; suprema uero minime, scilicet nec in ratione motoris nec in ratione forme; ergo non est ex optima et perfectissima dispositione intelligentie quod semper moueat.

Et quod subditur quod intelligentia2 in mouendo maxime Deo assimilatur, falsum est, quia potior est assimilatio que est in intelligendo et amando, quam illa que est in mouendo. Potior enim assimilatio est que est secundum potiorem perfectionem; set intelligere et amare sunt perfectiores operationes in Deo quam mouere: in intelligendo enim se ipsum et amando consistit eius beatitudo, et non in mouendo; ergo etc.


  1. Hoc … quod semper moueat] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,43‑51) ↩︎

  2. intelligentia … ergo etc.] cf. Aeg. Rom., Report., II, 26 (243,52‑58) • • • cf. etiam Thom., S.c.g., II, 92 (215a) ↩︎

C.II.3.4.6

Hec autem opinio habet falsum fundamentum, scilicet quod optima dispositio intelligentie sit in mouendo. Hoc enim non est uerum, quia, quanto aliqua intelligentia plus recedit a causa prima, tanto minus est perfecta, et quanto plus accedit, tanto est perfectior natura et operatione. Sed uidemus quod intelligentia maxime recedens a causa prima, ut anima rationalis, maxime unitur corpori, scilicet in ratione motoris et forme, superior autem et perfectior, ut angelus, minus unitur, quia non in ratione forme sed motoris solum; ergo illa que est suprema minus unietur, scilicet nec in ratione motoris nec in ratione forme; ergo non est ex optima et perfectissima dispositione intelligentie quod semper moueat.

Et quod subditur quod intelligentia in mouendo maxime Deo assimilatur, falsum est, quia potior est assimilatio, que est intelligendo et amando, quam illa que est in mouendo. Perfectior est enim assimilatio que est secun⟨dum⟩ potiorem perfectionem; sed intelligere et amare sunt perfectiores operationes in Deo quam mouere: in intelligendo enim seipsum et amando consistit eius beatitudo, et non in mouendo; ergo etc.