Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.1.11

Et dicendum ad hoc quod intentio AVGVSTINI solum est ibi quod paternitas et ingenitum non sunt formaliter una notio, nec esse Patrem est formaliter esse ingenitum, quod uerum est, licet paternitas, si nominet uniuersale principium, sit ratio quare Patri conueniat esse ingenitum; set quia, quidquid IPSE intendat, ex dictis suis potest concludi contrarium, ut argutum est, ideo dicendum est quod paternitas uel auctoritas uniuersalis principii non est in omnibus ratio quod aliquid sit ingenitum, quia non in absolutis: in illis enim aliquid potest dici ingenitum, etiam si nullius sit principium, sicut si poneremus unum suppositum diuinum absolutum tantum et nichil omnino esse aut posse esse preter illud, certe illud esset ingenitum, et tamen nullius esset principium. Et sic procedit dictum AVGVSTINI, scilicet quod si Pater non genuisset Filium uel non produxisset Spiritum Sanctum, nichilominus esset ingenitus, set certe tunc non esset Pater, quia non genuisset nec esset Persona distincta relatione originis ab alia, set esset tantum unum suppositum absolutum quod esset ingenitum ex eo quod haberet omnimodam perfectionem, que esset possibilis stante hypothesi. Set supposito quod sint plures Persone diuine solum distincte relationibus originis, ita quod necesse est quod quelibet earum sit producens uel producta uel utrumque simul, ratio quare alicui earum conueniat esse ingenitam est ratio uniuersalis principii, nec hac ratione exclusa Pater esset ingenitus, quia omnino non esset, cum constituatur in esse per relationem principii primi. Sic igitur patet secundum.

C.I.28.1.11

Et dicendum ad hoc quod intentio AVGVSTINI solum est ibi quod ‘paternitas’ et ‘ingenitum’ non sunt una notio formaliter nec esse patrem est formaliter esse ingenitum, quod uerum est, licet ‘paternitas’ si nomines uniuersale principium, sit ratio quare Patri conueniat esse ingenitum; set quia quicquid IPSE intendat, ex dictis suis potest concludi contrarium, ut argutum est, ideo dicendum est quod paternitas uel autoritas principii non est in omnibus, est quod aliquid sit ingenitum, quia non est ratio in absolutis; illis enim aliquid potest dici ingenitum, etiam si nullius sit principium, sicut si poneretur unum suppositum diuinum tantum absolutum et nullo modo aliud esset aut posset esse preter illud, certe illud esse ingenitum, et tamen nullius esset principium. Et sic procedit dictum AVGVSTINI, scilicet quod si Pater non genuisset Filium uel non produxisset Spiritum Sanctum, nichilominus esset ingenitum, set certe tunc non esset Pater, quia non genuisset nec esset Persona distincta relatione originis ab alia, set tantum esset unum suppositum absolutum quod esset ingenitum ex eo quod haberet omnimodam perfectionem que esset possibilis stante hypothesi. Set supposito quod sint plures Persone diuine distincte relatione originis ita quod necesse est quod quelibet earum sit producens uel producta uel utrumque simul, ratio quare uni earum conueniat esse ingenitam respectu aliarum est ratio uniuersalis principii, nec hac ratione exclusa Pater esset ingenitus, quia omnino non esset Pater, cum constituatur in esse per relationem principii primi. Sic ergo patet secundum.