Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.6

Hoc supposito dicendum est quod uti1 est proprie actus uoluntatis tamquam elicientis nec est alterius potentie nisi secundum quid et per attributionem ad uoluntatem. Quod patet tripliciter, primo sic: illius potentie actus est uti cuius est libere applicare res alias suo usui; set uoluntas est huiusmodi; ergo etc. Maior patet ex precedentibus. Minor declaratur, quia per uoluntatem applicamus ad operationem principia interiora agendi, scilicet potentias anime, puta intellectum ad intelligendum, et organa corporis, ut oculum ad uidendum, et etiam res exteriores, sicut baculum ad percutiendum, set res exteriores non applicantur ad operationem exteriorem nisi per principia intrinseca, que sunt potentie anime uel organa corporis. Ipse autem potentie uel membra corporis non applicantur ad operationem libere, quantum ex ipsis est, set casu aut necessitate; quidquid autem est ibi libere applicationis, totum est ex uoluntate, que habet dominium super omnes potentias; ergo uti est proprie solius uoluntatis.


  1. uti … proprie actus uoluntatis] Thom., S.th., I II, 16, 1, resp. ↩︎

C.I.1.3.6

Hiis autem suppositis dicendum quod uti est proprie actus uoluntatis elicientis nec est alterius potentie nisi secundum quid et per attributionem ad uoluntatem. Quod patet tripliciter, primo sic: illius potentie actus est uti cuius est libere applicare res alias suo usui (hoc patet ex precedentibus); set uoluntas est huiusmodi; ergo etc. Minor declaratur. Applicamus enim ad operationem et principia interiora agendi, scilicet ipsas potentias anime et membra corporis, ut intellectum ad intelligendum, oculum ad uidendum, et etiam res exteriores, ut baculum ad percutiendum, set res exteriores non applicamus ad operationem nisi per principia intrinseca, que sunt potentie anime uel organa corporis. Ipse autem potentie uel membra corporis seipsis non applicantur libere ad operationem, set casu aut necessitate quantum ex ipsis est; quicquid autem est ibi libere applicationis, totum est uoluntatis, que habet dominium super omnes potentias. Ideo uti proprie est solius uoluntatis.