Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hoc 1 itaque etc. Circa secundam distinctionem queruntur duo: primum est de 2 unitate diuine essentie; secundum est de pluralitate attributorum. Circa primum queritur utrum sit tantum unus Deus. Arguitur quod non, quia magis et minus tale dicuntur per relationem ad aliquid quod est summe tale; set in rebus est dare aliquid magis 3 malum 4 et minus malum; ergo est 5 dare summe malum; set summe malum non potest causari a summe bono, ut probabitur; ergo sicut est dare summe bonum a nullo causatum et causam omnium bonorum, ita, ut uidetur, est dare summe malum a nullo causatum et causam omnium malorum. Et sic erunt duo dii, unus bonus et alius malus. Probatio assumpte, quod summe malum non possit causari a summe bono, quia causa 6 habet in se effectum uirtualiter; set summe bonum nichil habet de summe malo, nec formaliter nec uirtualiter; ergo etc.
-
Hoc itaque] Lomb., Sent., I, 2, 1 (61,12) ↩︎
-
de unitate diuine essentie] cf. Thom., Super Sent., I, 2, 1, 1 (59-61); S.th., I, 11, 3; • • • Ioh. Par., Super Sent., I, 2, 1 (32,2-33,50); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 2, 3 (24rb-25ra) ↩︎
-
magis … et minus malum] cf. Thom., De malo, 1, 1, arg. 13 (4,83-86); S.th., I, 2, 3, resp. (4a via) ↩︎
-
magis malum … et alius malus] cf. Henr. de Gand., Summa, 25, 2, arg. 3 (148vL): «Deide arguitur quod sit ponere plures deos malos, primo argumento Manichaei sic. Non est eadem causa habitus et priuationis. Vnde dicit Auicenna in meta. sue. Intentio essendi est ex causa quae est causa essendi: et intentio non essendi est ex causa quae est priuatio causae intentionis essendi. Sed bonum, malum, lux, tenebra, corporale, in corporale, ens non ens et caetera huiusmodi se habent sicut habitus et priuatio. ergo non sunt ex eadem causa: sed ex diuersis. sed in quolibet ordine et genere causarum est ponere aliquod primum. secundum Philosophum. ii. metaphysicae. ergo in ordine priuationum est ponere aliquam primam causam omnium priuationum: sicut in ordine habituum est ponere unam primam causam omnium effectuum positiuorum: quarum vna non habet esse ab alia: quia sunt contraria: et contrarium non est causa contrariis et ita sunt ambo increata et aeque prima. sed omnis causa increata deus est. ergo plures sunt dii, vnus bonus et alter malus.» ↩︎
-
est dare summe malum] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 1, 1, arg. 1 2 (10-11) ↩︎
-
causa … se effectum uirtualiter] cf. Thom., In De diu. nom., 9, 4, 846 (318b); S.th., I, 105, 1, ad 1 ↩︎
Circa distinctionem istam queruntur tria: primum est de unitate essentie diuine; secundum est de pluralitate attributorum; tertium est de pluralitate Personarum. Quantum ad primum queritur utrum sit tantum unus Deus, et arguitur quod non, quia magis et minus tale dicuntur per reductionem ad aliquid quod est summe tale, set in rebus est dare aliquid magis malum et minus malum; ergo est dare summe malum; set summe malum non poteest causari a summo bono, ut probabitur; ergo sicut est dare summe bonum et a nullo causatum et causam omnium bonorum, ita, ut uidetur, est dare summum malum a nullo causatum et causam omnium malorum. Et sic erunt duo dii, unus bonus et alter malus. Probatio assumpti, scilicet quod summe malum non possit causari a summe bono, quia causa habet in se effectum uirtualiter; set summe bonum nichil habet de summe malo, nec formaliter nec uirtualiter; ergo etc.