Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.21

Et confirmatur, quia omne1 quod dicitur tale denominatione extrinseca ut signum uel causa reducitur ad aliquid quod est tale per essentiam, sicut sanum dictum de urina ut signo et de medicina ut de causa reducitur ad sanum dictum de animali quod sanum est per essentiam, ita quod sanitas animalis est sanitas per essentiam et non signum uel causa sanitatis. Similiter in proposito manifestatuum dictum de uerbo uocis ut signo et de specie uel ymagine ut causa uel qualitercumque aliter reducitur ad manifestatiuum per essentiam, quod est ipsa cognitio rei, que ob hoc habet rationem primi uerbi. Est tamen hic notandum quod licet omnis actus intelligendi tam confusus quam expressus, tam directus quam reflexus, possit dici uerbum, tamen expressus magis quam confusus, quia magis est rei manifestatiuus. Vnde AVGVSTINVS XV De Trinitate dicit quod formata2 cogitatio est uerbum, uocans formatam cogitationem non formam aliquam per actum cogitandi productam, sicut QVIDAM3 extorte exponunt, set ipsum actum cogitandi expressum. Et rursus actus reflexus magis dicitur uerbum quam rectus, quia intellectus per actum reflexum magis loquitur sibi ipsi de re quam per actum rectum: per actum enim rectum solum intelligit rem, set per actum reflexum quasi loquens sibi ipsi dicit se intelligere rem; sic igitur patet quid sit uerbum in nobis.


  1. omne … uel causa sanitatis] cf. ps.-Thom., Summa tot. Log. Arist., V, c. unic. (75a-b); • • • Thom., De uer., 21, 4, ad 2 (602,225-603,242) ↩︎

  2. formata cogitatio est uerbum] Aug., De Trin., XV, 10, 19 (486,76-77) ↩︎

  3. quidam] cf. Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 4, resp. (12rb) ↩︎

C.I.27.2.29

Et confirmatur, quia omne quod dicitur tale denominatione extrinseca, ut signum uel causa, reducitur ad aliquid quod est tale per essentiam, sicut ‘sanum’ dictum de urina ut signum et de medicina ut de causa reducitur ad ‘sanum’ dictum de animali quod sanum est per essentiam, ita quod sanitas animalis est sanitas per essentiam et non signum uel causa sanitatis. Similiter in proposito ‘manifestatiuum’ dictum de uerbo uocis ut signo et de specie uel ymagine ut causa uel qualitercunque aliter reducitur ad manifestatiuum per essentiam, quod est ipsa cognitio rei, que ob hoc habet rationem ‘primi uerbi’. Est tamen hic notandum quod licet omnis actus intelligendi, tam confusus quam expressus, tam directus quam reflexus, possit dici ‘uerbum’, tamen expressus magis quam confusus, quia magis est rei manifestatiuus. Vnde AVGVSTINVS XV De Trinitate dicit quod formata cogitatio est uerbum, uocans ‘formatam cogitationem’ non formam aliquam per actum intelligendi uel cogitandi productam, sicut QVIDAM extorte exponunt, set ipsum actum cognoscendi expressum. Et rursus actus reflexus dicitur magis ‘uerbum’ quam rectus, quia intellectus per actum reflexum magis loquitur sibi ipsi de re quam per rectum actum. Per actum enim rectum solum intelligit rem, quod est quoddam loqui mentale, set per actum reflexum loquens manifestius sibi ipsi dicit se intelligere etc. Sic ergo patet quid sit uerbum in nobis, quia ipsemet actus intelligendi confusus uel expressus rectus uel reflexus, quamuis secundum magis et minus, quia, ut prius dictum fuit, actus intelligendi non habet rationem ‘uerbi’, nisi prout induit rationem ‘manifestatiui’. Et quia hec ratio magis et perfectius conuenit uni actui intelligendi quam alteri, ideo ratio ‘uerbi’; propter quod quamuis unus actus intelligendi non sit magis intelligere quam alius, quia genus uel species non predicantur secundum magis et minus de suis inferioribus, tamen est magis uerbum, quia magis manifestat rem, sicut una albedo, quamuis non sit magis albedo quam alia, tamen magis disgregat.