Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.27

Ex hiis formatur talis ratio: Actio que non est successiua, set subita, nec mensuratur nunc fluente, quod non contingit pluries accipere, set nunc stante, talis actio non impedit quin productum per eam possit semper coexistere producenti. Et hoc manifestum est ex precedentibus. Si enim esset successiua, impediret coexistentiam respectu cuiuslibet agentis. Rursum, si esset subita et mensuraretur nunc fluente, non impediret coexistentiam effectus respectu agentis temporalis, impediret tamen respectu eterni, quia tale nunc non contingit pluries accipere; et ideo, cum semel acceptum sit, prius accipi non potuit et sic ab eterno non fuit; set hiis amotis nichil impedit ex parte actionis coexistentiam effectus cum agente eterno; set creatio1 est talis actio que non est successiua, set subita, nec mensuratur nunc fluente, set stante, ut deductum fuit; ergo non repugnat creature ratione sue productionis quin possit ab eterno coexistere Deo producenti, quod fuit secundum primi propositi.


  1. creatio … successiua set subita] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Creatio est actio subita, qua [qua coni.: quam cod.] producta est creatura. Et hoc est quod dicit Ricardus de Sancto Victore: nemini videatur impossibile quid id quod est ab alio possit esse coevum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «creatio est actio subita, qua producta est creatura. Et hoc est quod dicit Ricardus de Sancto Victore: [post Victore add. lac.] nemini videatur impossibile quod id quod est ab alio possit esse coevum» ↩︎

B.II.1.1.27

Ex hiis formatur talis ratio: Actio que non est successiua nec mensuratur nunc fluente, quod non contingit pluries accipere, set nunc stante, talis actio non impedit quin productum per eam possit coexistere producenti. Et hoc manifestum est ex precedentibus. Si enim esset successiua, impediret coexistentiam respectu cuiuslibet agentis. Rursus, si esset subita et mensuraretur nunc fluente, non impediret coexistentiam effectus respectu agentis temporalis, impediret tamen respectu eterni, quia tale nunc non contingit pluries accipere; et ideo, cum semel acceptum sit, prius accipi non potuit et sic ab eterno non fuit; set hiis amotis nichil impedit ex parte actionis coexistentiam effectus cum agente eterno; set creatio1 est talis actio que non est successiua, set subita, nec mensuratur nunc fluente, set stante, ut deductum fuit; ergo non repugnat creature ratione sue productionis quin possit ab eterno Deo coexistere producenti, quod fuit secundum.


  1. creatio … successiua set subita] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Creatio est actio subita, qua [qua coni.: quam cod.] producta est creatura. Et hoc est quod dicit Ricardus de Sancto Victore: nemini videatur impossibile quid id quod est ab alio possit esse coevum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «creatio est actio subita, qua producta est creatura. Et hoc est quod dicit Ricardus de Sancto Victore: [post Victore add. lac.] nemini videatur impossibile quod id quod est ab alio possit esse coevum» ↩︎

C.II.1.2.24

Ex his formatur talis ratio: Actio que non est succesiua nec mensuratur nunc fluente, quod non contingit pluries accipere, sed nunc stante, talis actio non impedit quin productum per eam possit coexistere producenti. Et hoc manifestum est ex precedentibus. Si enim esset successiua, impediret coexistentiam respectu cuiuslibet agentis. Rursus, si esset subita et mensuraretur nunc fluente, non impediret coexistentiam respectu agentis temporalis, impediret tamen respectu eterni, quia tale nunc non contingit pluries accipere; et ideo, cum semel acceptum sit, prius accipi non potuit, et sic ab eterno non fuit; sed his amotis nihil impedit ex parte actionis coexistentiam effectus cum agente eterno; sed creatio est talis actio que non est successiua, sed subita, nec mensuratur non fluente, sed stante, ut deductum fuit; ergo non repugnat creature ratione sue productionis quin possit ab eterno coexistere Deo producenti, quod fuit secundum.