Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.5

In contrarium arguitur quia ubicumque inueniuntur aliqua differentia secundum rem in uno et differentia secundum rationem in alio, differentia rationis sumitur ex differentia rei, sicut dextrum 1 et sinistrum in columpna, que sunt ibi secundum rationem, sumuntur per comparationem ad dextrum et sinistrum in animali, in quo sunt et differunt secundum rem; set attributa differunt in Deo solum secundum rationem, in creatura autem secundum rem; ergo differentia attributorum diuinorum sumitur per comparationem ad differentiam eorum in creaturis.


  1. dextrum … differunt secundum rem] cf. Thom., In Phys., V, 3, 8 (237a-b) ↩︎

C.I.2.3.5

Contra: sicut se habet ens rationis ad ens reale, ita pluralitas ad pluralitatem; set omne ens rationis accipitur ab aliquo ente reali; ergo pluralitas rationis habet ortum a pluralitate reali; set illa pluralitas rationis non potest accipi a pluralitate reali in essentia diuina; ergo etc.