Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundum dicendum est quod in relatione eiusdem ad se ipsum unum secundum rem accipitur ut plura secundum rationem per comparationem ad plura secundum rem, dupliciter ad presens: uno modo, quia intellectus considerans in relatione diuersitatis quod extrema realiter differentia referuntur adinuicem sub replicatione eiusdem nominis, ut diuersum a diuerso diuersum, concipit idem in suo opposito, ut dicat idem eidem idem, utens uno realiter tamquam duobus; alio modo, quia intellectus considerans quod ea que sunt diuersa secundum rem dicuntur unum et idem, ut duo alba dicuntur unum in qualitate et duo equalia unum in quantitate, considerat quod uerior est unitas cuiuslibet rei in se ipsa, et ideo dicit quamlibet rem eandem sibi, utens una ut duabus.
Ad secundum dicendum est quod in relatione eiusdem ad seipsum unum secundum rem accipitur ut plura secundum rationem per comparationem ad plura secundum rem, dupliciter ad presens: uno modo, quia intellectus considerans quod extrema realiter differentia referuntur ad inuicem sub replicatione eiusdem nominis, ut diuersum a diuerso diuersum concipit idem in suo opposito, ut dicat idem eidem idem, utens uno realiter tanquam duobus; alio modo, quia intellectus considerans quod ea que sunt diuersa secundum rem dicuntur unum et idem (ut duo alba dicuntur unum in qualitate, et duo equalia unum in quantitate) considerat quod uerior est unitas cuiuslibet rei in seipsa. Et ideo dicit quamlibet rem eandem sibi, utens una ut duabus.