Display to small
Rotate your device or try a larger display
Preterea queri solet etc. Superius MAGISTER mouit questiones circa generationis subiectum uel terminum, hic mouet quandam questionem circa generationis modum. Et diuiditur ista pars in tres: primo mouet questionem et determinat eam; secundo remouet quandam obiectionem; tertio exponit predictam determinationem. Secunda incipit ibi: Contra hoc opponitur. Tertia ibi: Predicta tamen uera. Prima diuiditur in tres partes: primo mouet questionem; secundo eam determinat; tertio ex terminatione quendam errorem excludit. Secunda ibi: Nec uoluntate nec necessitate. Tertia ibi: quo contra ait AVGVSTINVS. Hec est sententia MAGISTRI in generali.
In speciali uero sic procedit MAGISTER et querit primo utrum Pater genuit Filium necessitate uel uoluntate. Et respondet quod nec uoluntate nec necessitate: necessitate non, quia necessitas non est in Deo, nec uoluntate, quia sic uoluntas precederet sapientiam, idest Filium, qui est sapientia (generans enim procedit genitum). Deinde errorem EVNOMII excludit dicens quod male dixit EVNOMIVS, qui artibus dialecticis deceptus ponit Filium esse genitum uoluntate, intelligens, et male, uoluntatem generandi Filium Patri accessisse de nouo, quod esse non potest; sequeretur enim Deum esse mutabilem. Confirmat autem hoc, quia argumentum hereticorum non est efficax. Opponit enim hereticus: “Pater aut uolens aut nolens genuit Filium; si nolens, ergo miser est; si uolens, ergo uoluntate genuit Filium”. Et dicit MAGISTER quod hoc non cogit, quia sic potest opponi: “Pater aut uolens aut nolens est Deus; si nolens, miser est; si uolens, ergo uoluntate est Deus, non natura”, quod falsum est. Vnde concludit quod Pater nec nolens nec uolens genuit Filium. Postea quandam obiectionem remouet. Obiectio talis est: “Cum in diuinis idem sit natura et uoluntas, si Pater genuit natura Filium, ergo et uoluntate”. Et respondet dicens quod licet in diuinis natura et uoluntas sint idem re in Deo, differunt tamen ratione uel connotato. Vnde sicut scientia Dei se extendit respectu malorum, uoluntas autem non et tamen scientia et uoluntas in Deo sunt idem, ita etiam aliquid conuenit nature Dei quod non conuenit uoluntati, licet sint idem in Deo. Vltimo dicit quod Pater genuit Filium uoluntate communicante generationem, non precedente uel antecedente de nouo. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.