Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.10

Item nec emanationes possunt preintelligi relationibus. Et hoc clarum est comparando emanationem ad Personam a qua est, ut generare est a Patre, quia generare non potest preintelligi constitutioni Persone generantis, quia generare non potest esse nisi entis in actu; ergo generare non potest preintelligi proprietati constituenti; set proprietas constituens non potest preintelligi relationi ut relatio, sicut1 probatum fuit; ergo generare non precedit proprietatem Patris, neque ut est constituens neque ut est relatio. Si autem comparetur emanatio ad Personam ad quam terminatur, ut generari ad Filium, sic patet idem, quia generari non potest preintelligi ei quod est generare, set simul sunt secundum intellectum; generare autem simul est cum paternitate, ut probatum est, paternitas2 autem simul est cum filiatione, cum sint relationes opposite; ergo a primo ad ultimum: generari simul est cum filiatione ut relatio, nec potest preintelligi ei, et fortiori ratione non potest ei preintelligi ut est proprietas constitutiua, quia Persona non potest prius intelligi relata quam constituta. Et ideo quod non preintelligitur relationi non preintelligitur constitutioni; igitur secundum ISTOS3 nec emanationes possunt preintelligi relationibus, nec relationes emanationibus. Nec Persona potest uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, set simul intelligenda est Persona constituta cum sua origine et relatione.


  1. sicut probatum fuit] cf. supra, uu. 75-81 ↩︎

  2. paternitas … sint relationes opposite] cf. supra, I, 9, 2, 4 (102,27-30) ↩︎

  3. istos] cf. Iac. Met., Super Sent. (Add.), I, 26, q. unic., resp. (T18vb); Super Sent. (B), I, 26, q. unic., resp. (Vb23vb); • • • cf. etiam B. Decker, Die Gotteslehre, 470 ↩︎

C.I.27.1.12

Item nec emanationes possunt preintelligi relationibus. Et hoc clarum est comparando emanationem ad Personam a qua est, ut generare est a Patre, quia generare non potest preintelligi constitutioni Persone generantis, quia generare non potest esse nisi entis in actu; ergo generare non potest preintelligi proprietati constitutiui, set proprietas constituens non potest preintelligi relationi ut relatio, sicut fuit probatum; ergo generare non precedit proprietatem Patris, neque ut est constituens neque ut est relatio. Si autem comparetur emanatio ad Personam ad quam terminatur, ut generari ad Filium, sic patet idem, quia generari non potest preintelligi ei quod est generare, set simul sunt secundum intellectum; generare autem simul est cum paternitate, ut probatum est, paternitas autem simul est cum filiatione cum sint relationes opposite; ergo a primo ad ultimum: generari simul est cum filiatione ut relatio est, nec potest ei preintelligi ut relatio, et a fortiori non potest ei preintelligi ut est proprietas constitutiua, quia Persona non potest prius intelligi relata quam constituta. Et ideo quod non preintelligitur relationi non preintelligitur constitutioni; igitur secundum ISTOS nec emanationes possunt preintelligi relationibus nec relationes emanationibus. Nec potest Persona uero intellectu intelligi prius constituta quam producens et relata, set simul intelligenda est Persona constituta cum sua origine et relatione.