Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.7

Hoc supposito dicendum ad questionem quod aut queritur de mensura omnium euiternorum que sit mensura quidditatis et perfectionis nature aut que sit mensura durationis et permanentie.

Si1 primo modo, sic dicendum quod sola essentia diuina accepta sub ratione ydee imitabilis a creatura est per se et directe mensura quidditatis et perfectionis nature euiternorum, essentia autem supremi euiterni est mensura eorum indirecte et comparatiue. Quod patet faciliter ex precedentibus, quia sola causa habet rationem mensure per se, simpliciter et directe, primum autem in genere habet rationem mensure indirecte et comparatiue; set sola essentia diuina habet rationem cause super euiterna (est etiam inter ea dare supremum, quod tamen non est aliorum causa); ergo sola essentia diuina est per se, simpliciter et directe mensura quidditatis et perfectionis euiternorum, ita quod unumquodque tantum habet de ueritate et perfectione nature quantum contingit ipsum imitari essentiam diuinam. Natura autem primi euiterni est eorum mensura comparatiue. Dicimus enim quod unumquodque eorum tanto est perfectioris nature, quanto magis accedit ad naturam primi euiterni. Et hec mensura solum est comparatiua, quia non propter hoc est aliquid perfectius, quia plus appropinquat perfectissimo in illo genere, set econuerso, quia perfectius est, propter hoc plus appropinquat. Ex hoc autem nondum habemus mensuram que est euum, quia euum nominat mensuram durationis et non perfectionis nature inquantum huiusmodi.


  1. Si … eorum mensura comparatiue] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 (T72rb; Vb43va-b) — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43vb: «Secundo ponende sunt quedam distinctiones mensure. Prima est, quod quedam est mensura intrinseca, sicut quando mensuratur pannus per ulnam. Intrinseca quando pars panni replicatur super totum pannum mensura ipsum. Similiter in motu mensura extrinseca est tempus, intrinseca autem pars: dies enim mensuratur per duodecim horas uel plures uel pauciores, dies dico artificialis, non naturalis. Et secundum hoc ymaginatur prima opinio, quod in omni motu est proprium tempus, quia mensurat totum motum per propriam partem etiam motus inferiores ut leuior. Similiter de euiterno, quia quilibet angelus super eodem modum se habet, et per se habebit ideo per coexistentiam quamdam, quilibet angelus habet suum euum, quo mensuratur intrinsece, licet mensura extrinseca omnium sit primus angelus. Alia distinctio est, quod est (add. s.v.) mensura entitatis et mensura cognitionis entitatis, ut Deus est mensura omnium entium et quantum ad esse et quantum ad durationem entitatis cognitionis, ut mensura, que est in eodem genere, sicut albedo est mensura aliorum colorum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 72rb: «Ponenda sunt quidem circa mensuram, ad cuius euidentiam sciendum. Primo quod quedam distinguit de mensura, quod quedam est mensura intrinseca quedam extrisenca. Intrinseca mensura est quantitas uel extensio quecumque rei, que subiective est in re, ut quantitatis pannum est in panno; et hoc modo posset dicit, quod omnis motus habet proprium tempus, quod mensurat motum, quia in omni motu est quedam extensione successiua, et hoc si uoceretur tempus. Item in quolibet motu est proprium tempus et propria siue intrenseca mensura. Secundo, sciendum quod mensura extrinseca diuiditur, quia est quedam mensura in genere et quedam extra genus. Mensura extra genus omnium euiternorum, immo omnium entium, est Deus, ut imitabilis a creature secundum modum ydearum, que sunt in mente divina ad quas (uel secundum quas add. s.v. (alia lectio)) mensurantur omnia creatura; et hoc directe et (add. s.v.) per se tam secundum quidditatem quam per materiam eorum siue durationem. Mensura in genere est id, quod perfectissimum est in genere illo; et hoc mensura indirecta est, quia non est (add. s.v.) causa mensuratorum quantum ad esse, sed solum quantum ad cognitionem (quantum ad esse … cognitionem add. s.v.), ut albedo colorum» ↩︎

B.II.2.4.7

Hoc supposito dicendum ad questionem quod aut queritur de mensura omnium euiternorum que sit mensura quidditatis et perfectionis nature aut que sit mensura durationis et permanentie.

Si1 primo modo, sic dicendum quod sola essentia diuina accepta sub ratione ydee imitabilis a creatura est per se et directe mensura quidditatis et perfectionis nature euiternorum, essentia autem supremi euiterni est mensura eorum indirecte et comparatiue. Quod patet faciliter ex precedentibus, quia sola causa habet rationem mensure per se, simpliciter et directe, primum autem in genere habet rationem mensure indirecte et comparatiue; set sola essentia diuina habet rationem cause super euiterna (est etiam inter ea dare supremum, quod tamen non est aliorum causa); ergo sola essentia diuina est per se, simpliciter et directe mensura quidditatis et perfectionis euiternorum, ita quod unumquodque tantum habet de ueritate et perfectione nature quantum preordinatum fuit ipsum imitari essentiam diuinam. Natura autem primi euiterni est eorum mensura comparatiue. Dicimus enim quod unumquodque eorum tanto est perfectioris nature, quanto magis accedit ad naturam primi euiterni. Et hec mensura solum est comparatiua, quia non propter hoc est aliquid perfectius, quia plus appropinquat perfectissimo in illo genere, set econuerso, quia perfectius est, propter hoc magis appropinquat. Ex hoc autem nondum habemus mensuram que est euum, quia euum nominat mensuram durationis et non perfectionis nature inquantum huiusmodi.


  1. Si … eorum mensura comparatiue] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 (T72rb; Vb43va-b) — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43vb: «Secundo ponende sunt quedam distinctiones mensure. Prima est, quod quedam est mensura intrinseca, sicut quando mensuratur pannus per ulnam. Intrinseca quando pars panni replicatur super totum pannum mensura ipsum. Similiter in motu mensura extrinseca est tempus, intrinseca autem pars: dies enim mensuratur per duodecim horas uel plures uel pauciores, dies dico artificialis, non naturalis. Et secundum hoc ymaginatur prima opinio, quod in omni motu est proprium tempus, quia mensurat totum motum per propriam partem etiam motus inferiores ut leuior. Similiter de euiterno, quia quilibet angelus super eodem modum se habet, et per se habebit ideo per coexistentiam quamdam, quilibet angelus habet suum euum, quo mensuratur intrinsece, licet mensura extrinseca omnium sit primus angelus. Alia distinctio est, quod est (add. s.v.) mensura entitatis et mensura cognitionis entitatis, ut Deus est mensura omnium entium et quantum ad esse et quantum ad durationem entitatis cognitionis, ut mensura, que est in eodem genere, sicut albedo est mensura aliorum colorum» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 72rb: «Ponenda sunt quidem circa mensuram, ad cuius euidentiam sciendum. Primo quod quedam distinguit de mensura, quod quedam est mensura intrinseca quedam extrisenca. Intrinseca mensura est quantitas uel extensio quecumque rei, que subiective est in re, ut quantitatis pannum est in panno; et hoc modo posset dicit, quod omnis motus habet proprium tempus, quod mensurat motum, quia in omni motu est quedam extensione successiua, et hoc si uoceretur tempus. Item in quolibet motu est proprium tempus et propria siue intrenseca mensura. Secundo, sciendum quod mensura extrinseca diuiditur, quia est quedam mensura in genere et quedam extra genus. Mensura extra genus omnium euiternorum, immo omnium entium, est Deus, ut imitabilis a creature secundum modum ydearum, que sunt in mente divina ad quas (uel secundum quas add. s.v. (alia lectio)) mensurantur omnia creatura; et hoc directe et (add. s.v.) per se tam secundum quidditatem quam per materiam eorum siue durationem. Mensura in genere est id, quod perfectissimum est in genere illo; et hoc mensura indirecta est, quia non est (add. s.v.) causa mensuratorum quantum ad esse, sed solum quantum ad cognitionem (quantum ad esse … cognitionem add. s.v.), ut albedo colorum» ↩︎

C.II.2.5.7

Hoc supposito dicendum ad questionem, quia aut queritur mensura omnium euiternorum, que sit mensura quidditatis et perfectionis nature, aut que sit mensura durationis et permanentie.

Si primo modo, sic dicendum quod preordinatio diuina et eius uoluntas est per se et directe mensura quidditatis et perfectionis nature euiternorum, essentia autem supremi euiterni est mensura eorum indirecte et comparatiue. Quod patet faciliter ex precedentibus, quia sola causa habet rationem mensure per se, simpliciter et directe, primum autem in genere habet rationem mensure indirecte et comparatiue; sed preordinatio Dei et eius uoluntas habet rationem cause super euiterna (est etiam dare inter ea supremum quod tamen non est eorum causa); ergo preordinatio diuina est simpliciter per se et directe mensura quidditatis et perfectionis euiternorum, itaque unumquodcunque tantum habet de ueritate et perfectione nature quantum preordinatum fuit ipsum imitari essentiam diuinam. Natura autem primi euiterni est eorum mensura et comparatiue. Dicimus enim quod ununquodcunque eorum tanto est perfectioris nature quanto magis accedit ad naturam primi euiterni. Et hec mensura solum est comparatiua, quia non propter hoc est aliquid perfectius, quia plus appropinquat perfectissimo in illo genere, sed econuerso, quia perfectius est, propter hoc magis appropinquat. Ex hoc autem nondum habemus mensuram que est euum, quia euum nominat mensuram durationis et non perfectionis nature inquantum huiusmodi.