Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum sic patet. Illud 1 quod accipit ab alio esse et naturam et modo nature, dicitur ab illo generari; set prima Persona producta in diuinis accipit a Persona producente esse et naturam et modo nature; ergo generatur ab ea. Maior patet, quia generatio 2 est 3 uia in naturam, terminatur etiam ad aliquod esse, sicut corruptio ad non esse, dicitur etiam a DAMASCENO ‘opus 4 nature’; et ideo, ubi aliquid accipit ab alio esse et naturam et modo nature, dicitur ab illo generari. Minor declaratur, quia Persona diuina producta ab alia accipit ab ea esse et naturam non solum eandem genere, sicut in generatione equiuoca, aut specie, sicut in generatione uniuoca, set eandem numero; prima etiam Persona producta hoc accipit modo nature, quia procedit ab una Persona tantum; hoc 5 autem est modus nature, ut 6 infra dicetur quod unum 7 fit ab uno tantum modo quo exponetur. Est igitur generatio in diuinis. Et sic patet primum.
-
Illud ... ab illo generari] cf. Thom., S.c.g., IV, 16, 3523 (277b) ↩︎
-
generatio ... uia in naturam] Thom., In Phys., II, 2, 155 (80a) ↩︎
-
generatio est ... ad non esse] Auct. Ar., 2, 152-153 (152,54-55) • • • cf. Arist., Phys., V, 1, 225a12-20 ↩︎
-
opus nature] Ioh. Dam., De fide orth., I, 8, 4 (32,78) • • • cf. Alb., Super Sent., I, 4, A, 2, arg. 1 (156a) • • • Thom., Super Sent., I, 4, 1, 1, ad 1 (132) ↩︎
-
hoc ... tantum] cf. Thom., Super Sent., I, 10, 1, 5, ad 1 (271); 11, 1, 1, ad 8 (279); 13, 1, 2, sol. (304); De pot., 10, 2, ad 11 (261b) ↩︎
-
ut infra dicetur] cf. infra, I, 10, 1, resp. (113,126-137) ↩︎
-
unum fit ab uno tantum] cf. Auic., Metaph., IX, 4 (481,50-51) • • • Auerr., Metaph., XII, 44 (327vI) • • • A. de Libera, Ex uno non fit nisi unum, 543-560 ↩︎
Secundum patet sic. Illud quod accipit ab alio esse et naturam et modo nature, dicitur ab eo generari; set prima Persona producta in diuinis accipit a Persona producente esse et naturam et modum nature; ergo generatur ab ea. Maior patet, quia generatio terminatur ad aliquod esse, sicut corruptio ad non esse, est etiam uia ad naturam et dicitur a DAMASCENO nature opus; et ideo ubi aliquid accipit ab alio esse et naturam et modo nature dicitur uere ab illo generari. Minor declaratur, quia prima Persona diuina producta ab alia accipit ab eadem esse et naturam, non solum eandem genere sicut in generatione equiuoca, aut specie sicut in generatione uniuoca, set eandem numero; prima etiam Persona producta hoc accipit modo nature, ut infra dicetur, quia procedit ab una Persona tantum, hic autem est modus nature, ut infra dicetur quod unum sit ab uno tantummodo quo exponetur. Est ergo generatio in diuinis.