Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.13

In1 contrarium arguitur, quia non minus est potens essentia diuina quam persona; set persona diuina potest aliam personam diuinam sibi coeternam producere, non nisi creando; ergo etc.


  1. In … diuinam sibi coeternam] ps.‑Henr. de Gand., Quaest., 4 (37,71‑73) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 2, 3 (11b): «Non minus potens est essentia diuina, quam persona; sed persona potuit producere personam sibi coa eternam; ergo essentia diuina potuit producere essentiam sibi coeternam» ↩︎

B.II.1.1.9

In1 oppositum est, quia non minus est potens essentia diuina quam persona; set persona potuit aliam diuinam personam ab eterno producere, sicut et produxit; ergo essentia diuina potuit ab eterno producere aliam essentiam sibi coeternam.


  1. In … essentiam sibi coeternam] ps.‑Henr. de Gand., Quaest., 4 (37,71‑73) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 2, 3 (11b): «Non minus potens est essentia diuina, quam persona; sed persona potuit producere personam sibi coa eternam; ergo essentia diuina potuit producere essentiam sibi coeternam» ↩︎

C.II.1.2.10

In contrarium arguitur, quia non minus est potens essentia diuina quam persona; sed persona diuina potest aliam personam diuinam coeternam producere, sicut et produxit; ergo essentia diuina potest aliam essentiam sibi coeternam producere, non nisi creando; ergo etc.