Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.I.3'.2.6

Responsio. Circa questionem istam primo premittenda est quedam distinctio necessaria ad propositum. Secundo respondebitur ad questionem. Distinctio est ista que communiter ponitur, scilicet quod est dare quid nominis et quid rei, que distinctio potest accipi ex parte rei, uel ex parte nostra. Ex parte rei dupliciter: uno modo quod quid rei dicatur, quando res notificatur per principia essentialia; set quid nominis dicatur, quando res notificatur per aliqua eius accidentia, quia etsi accidentia ducant in cognitionem quod quid est, tamen quia non sunt principia quidditatis et essentie, ideo notificatio rei per ea dicitur pertinere ad quid nominis. Alio modo potest intelligi ista distinctio sic quod quid nominis dicantur habere tam entia quam non entia, entia ut homo, asinus, non entia, ut chimera, uacuum; quid uero rei dicantur habere illa solum que important ueras res extra existentes, et iste modus dicitur magis proprius quam primus.