Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum sic patet. Omnis relatio uel relatiua denominatio requirit duo extrema secundum rem uel secundum rationem: natura enim relationis est quod sit inter duo uel accepta ut duo; ubi ergo alteri relatiuorum competit referri solum ex tempore, oportet quod suo correlatiuo competat solum referri ex tempore, alias esset dare relationem que non haberet nisi unum extremum. Nunc est ita quod aliqua nomina importantia relationem creature ad Deum conueniunt creature ex tempore, ut esse seruum, esse creatum; ergo nomina predictis correspondentia conueniunt Deo solum ex tempore, ut esse dominum, esse creantem et similia.
Secundum patet sic: omnis relatio uel relatiua denominatio requirit duo extrema secundum rem uel secundum rationem; natura enim relationis est quod sit inter duo uel accepta ut duo; ubi ergo alteri relatiuorum competit solum referri ex tempore, oportet quod suo correlatiuo competat solum referri ex tempore; alias esset dare relationem que non haberet nisi unum extremum. Nunc est ita quod aliqua nomina relationem importantia creature ad Deum conueniunt creature ex tempore, ut esse saluum, esse creatum; ergo nomina predictis correspondentia conueniunt Deo solum ex tempore, ut esse Dominum, esse creantem et similia.