Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hiis autem non obstantibus dicendum quod in theologia de qua nunc loquimur Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, set sub ratione determinata. Quod patet sic: sub eadem ratione est Deus subiectum in theologia de qua nunc loquimur et in fide articulorum; set in fide articulorum Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, set sub ratione determinata; ergo Deus non est subiectum in theologia sub ratione absoluta.
Maior patet, quia, sicut 1 supra dictum fuit, illud idem et sub eadem ratione est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter illata; set articuli fidei sunt conclusiones principaliter illate in theologia, prout nunc loquimur, ut 2 supra declaratum est; ergo idem et sub eadem ratione est subiectum in theologia et in fide articulorum, ita quod theologia et fides articulorum non differunt quantum ad subiectum, set solum quantum ad modum assentiendi. Et hec fuit maior.
Minor probatur, scilicet quod in fide articulorum Deus non sit subiectum sub ratione absoluta, set sub ratione determinata. Et quia minor habet duas partes, unam negatiuam et aliam affirmatiuam, primo probatur quantum ad partem negatiuam, deinde quantum ad partem affirmatiuam. Quantum ad primum est intelligendum quod, sicut 3 fuit probatum in precedenti questione, licet fides secundum suam formalem rationem possit esse simul in eodem et de eodem de quo est scientia, tamen fides accepta secundum specialem materiam, qualis est fides articulorum, de qua sola loquntur theologi, non est de aliquo scibili pro statu uie, quia nec articuli possunt demonstrari nec rationes adducte contra articulos possunt scientifice solui, ut probatum fuit supra. Ex hoc sic arguitur: Deus non est subiectum in fide articulorum sub illa ratione sub qua multa possunt probari de ipso demonstratiue et scientifice (alioquin inueniretur aliquis articulus fidei qui posset uiatori demonstrari); set de Deo sub ratione absoluta, qua Deus est, possunt multa probari demonstratiue et scientifice, uerbi gratia quod Deus est unus, quod est intellectualis, et similia; ergo Deus sub ratione absoluta non est subiectum in fide articulorum, set sub aliqua ratione determinata.
Hiis autem non obstantibus dicendum quod in theologia de qua nunc loquimur Deus est subiectum, non sub ratione absoluta, set sub ratione determinata. Quod patet sic: sub eadem ratione est Deus subiectum in theologia de qua nunc loquimur et in fide articulorum; set in fide articulorum Deus est subiectum non sub ratione absoluta, set sub ratione determinata; ergo Deus non est subiectum in theologia sub ratione absoluta.
Maior patet, quia sicut supra dictum est, illud idem et sub eadem ratione est subiectum in scientia quod est subiectum in conclusione principaliter illata; set articuli fidei sunt conclusiones principaliter illate in theologia, prout nunc loquimur, ut supra declaratum est; ergo idem et sub eadem ratione est subiectum in theologia et in fide articulorum, ita quod theologia et fides articulorum non differunt quantum ad subiectum, set solum quantum ad modum assentiendi. Et hec fuit maior.
Minor probatur, scilicet quod in fide articulorum Deus non sit subiectum sub ratione absoluta, set sub ratione determinata, quia sicut probatum fuit in 1a questione, licet fides secundum suam formalem rationem possit esse sim ul in eodem et de eodem de quo est scientia, tamen fides accepta secundum specialem materiam, qualis est fides articulorum, de qua sola loquuntur theologi, non est de aliquo scibili pro statu uie, quia nec articuli possunt demonstrari nec rationes adducte contra articulos possunt scientifice solui, ut probatum fuit supra. Ex hoc sic arguitur: Deus non est subiectum in fide articulorum sub illa ratione sub qua multa possunt probari de ipso demonstratiue et scientifice; alioquin inueniretur aliquis articulus fidei qui posset uiatori demonstrari; set de Deo sub ratione absoluta qua Deus est possunt multa probari deinonstratiue et scientifice, uerbi gratia quod Deus est unus, quod Deus est intellectualis, et similia; ergo Deus sub ratione absoluta non est subiectum in fide articulorum, set sub aliqua ratione determinata.