Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.11

Quantum ad secundum, quod questio querit, scilicet utrum potentia generandi dicat ‘quid’ uel ‘ad aliquid’, est intelligendum quod circa hoc est triplex modus dicendi. Primus est quod potentia generandi dicit tantum ‘ad aliquid’. Quod probatur primo sic: quandocumque 1 aliquis actus inest alicui supposito et non alteri, immo sibi repugnat, oportet quod ille actus insit per illam rationem formalem per quam unum differt ab altero et non per illam secundum quam conuenit cum ipso (uerbi gratia, ratiocinari inest homini et non bruto, et certe oportet quod conueniat homini per illud per quod differt a bruto et non per illud per quod conuenit cum bruto); set generare conuenit Patri et non conuenit Filio, set repugnat; ergo oportet quod conueniat ei per illud per quod differt a Filio, et illud est paternitas et non essentia. Et confirmatur ista ratio per ARISTOTELEM I Ethicorum, qui probat simili argumento quod beatitudo 2 uel felicitas non sit operatio sensitiue partis set intellectiue, quia beatitudo inest homini et non bruto; ergo inest homini per illud per quod differt a bruto, et hoc est intellectus et non sensus. Hoc etiam prima facie uidetur rationabile, quia effectus communis requirit causam communem et per eandem rationem proprius propriam.


  1. quandocumque … generare ergo etc.] Guill. de Ware, Super Sent., I, 7, 2 (35r-v) ↩︎

  2. beatitudo … et non sensus] cf. Arist., Eth. Nic., I, 6, 1097b32-1098a17; 10, 1099b26.32-1100a1 ↩︎

C.I.7.2.30

Sumuntur etiam ad hoc quedam probabiles rationes, quarum prima talis est: quandocunque aliquis actus inest alicui supposito et non alteri, immo repugnat, oportet quod ille actus insit per illam rationem formalem per quam unum differt ab alio, non per illam secundum quam conuenit cum ipso (uerbi gratia ratiocinari inest homini et non bruto, et certe oportet quod conueniat homini per idem per quod differt a bruto); set generare conuenit Patri et non Filio, set repugnat; ergo oportet quod conueniat ei per id per quod differt a Filio et illud est paternitas et non essentia. Et confirmatur ratio ista per ARISTOTELEM I Ethicorum, qui probat simili argumento quod beatitudo uel felicitas non sit operatio sensitiue partis, set intellectiue, quia beatitudo inest homini et non bruto; ergo inest homini per illud per quod differt a bruto, et hoc est intellectus, non sensus. Hoc etiam prima facie uidetur rationabile, quia effectus communis requirit causam communem et per eandem rationem proprius propriam.