Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.27

Tertia talis est: illud potest conferri uiatori quod non ponit ipsum extra terminum uie; set cognitio abstractiua de Deo non ponit hominem extra terminum uie cum non sit beatifica; ergo potest uiatori communicari.

C.I.P.3.1

Ad tertium sic proceditur. Et arguitur quod puro uiatori uirtute diuina possit conmunicari cognitio scientifica de articulis fidei uel cognitio certa et expressa, quia omnis illa cognitio potest communicari uiatori que non ponit ipsum extra terminos uie; set cognitio abstractiua de Deo quod sit trinus et unus, quantumcunque sit certa et expressa uel scientifica, non ponit hominem extra terminos uie; igitur potest communicari uiatori. Maior patet, quia nichil repugnat uiatori, ut uiator est, nisi illud quod faceret ipsum non esse uiatorem uel extra terminos uie; omnis enim repugnantia resoluitur in contradictionem. Minor probatur, quia sola cognitio intuitiua, quam APOSTOLVS uocat facie ad faciem, est beatifica, que ponit hominem extra statum uie; set cognitio abstractiua, quantumcunque sit expressa et perfecta, est distincta contra intuitiuam et imperfectior ea, quia habens abstractiuam adhuc desiderat intuitiuam; ergo nulla cognitio abstractiua ponit hominem extra statum uie.