Display to small
Rotate your device or try a larger display
Sic igitur accipiendo uti dicenda sunt duo: primum est quod uti non est ultimi finis tamquam obiecti; secundum est quod uti potest esse omnium aliorum citra ultimum finem. Primum patet breuiter ex ratione ipsius uti statim posita, quia illud non est ultimum quod ordinatur ad aliud optinendum; set omne illud quo utimur ut obiecto ordinatur et refertur ad aliud optinendum; ergo obiectum ipsius uti non est ultimus finis.
Sic ergo accipiendo ‘uti’ dicenda sunt duo: primum est quod uti non est ultimi finis tanquam obiecti; secundum est quod uti potest esse omnium aliorum que sunt citra ultimum finem. Primum patet breuiter ex ratione ipsius ‘uti’ statim posita quia illud non est ultimum quod ordinatur ad aliud obtinendum; set omne illud quo utimur ut obiecto ordinatur et refertur ad aliquid obtinendum; ergo obiectum ipsius uti non est ultimus finis.