Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.2.8

Hec autem assignatio eadem est cum illa quam ponit beatus AVGVSTINVS Libro 83 questionum: Quod 1 constat, quo discernitur, quod congruit. Est etiam eadem cum illa que ponitur Sap. II: Omnia2 in numero, pondere et mensura disposuisti. Vnde AVGVSTINVS IV Super Genesim cap.° 5 dicit quod Deus est mensura 3 omni rei modum prefigens, numerus omni rei speciem prebens, pondus omnem rem ad stabilitatem trahens. Vnde pro eodem accipit mensuram et modum, numerum et speciem, pondus et ordinem uel hec adinuicem coaptat. Et sic patet primum.


  1. Quod … discernitur quod congruit] cf. Aug., De diu. quaest. 83, 18 (23,1-2); • • • Thom., Super Sent., I, 3, 2, 2, sol. (102); S.th., I, 45, 7, resp.; • • • Rob. de Orf., Reprob. Egid. (70) ↩︎

  2. Omnia … et mensura disposuisti] Sap., 11, 21; • • • cf. Thom., Super Sent., I, 3, 2, 3, sed contra (104); S.th., I, 45, 7, resp. ↩︎

  3. mensura … ad stabilitatem trahens] cf. Aug., De Gen. ad litt., IV, 3 (99,15-17); • • • Thom., S.th., I, 5, 5, arg. 1 ↩︎

C.I.3'.4.8

Hec autem assignatio eadem est cum illa quam ponit beatus AVGVSTINVS libro 83 questionum: Quod constat, quo discernitur, quo congruit. Est etiam eadem cum illa que ponitur Sap. 11: Omnia in numero, mensura et pondere disposuisti. Vnde AUGUSTINUS Super Genesim cap.° 5 dicit quod Deus est mensura omni rei modum prefigens, numerus omni rei speciem prebens, pondus omnem rem ad stabilitatem trahens. Vnde pro eodem accipit ‘mensuram’ et ‘modum’, ‘numerum’ ‘speciem’ et ‘ordinem’ uel hec adinuicem coaptat. Et sic patet primum.