Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.4.6

Argumentum pro altera parte, quamquam uerum concludat, tamen in hoc defficit, quia dicit omnem locum esse conseruatiuum locati. Nichil enim conseruatur ab alio per se, nisi sit eius causa per se, sicut sol conseruat lumen in aere; per accidens autem non conseruatur nisi quod est corruptibile, quia talis conseruatio fit impediendo actionem corrumpentis. Propter quod, cum celum empyreum non sit causa aliorum orbium nec alii sint corruptibiles, non habet rationem conseruantis, set solum continentis.

B.II.2.2.6

C.II.2.2.6

Argumentum pro alia parte concedatur propter conclusionem, tamen in hoc deficit quod dicit omnem locum esse conseruatiuum locati. Nihil enim conseruatur ab alio per se, nisi sit eius causa per se, sicut sol conseruat lumen in aere; per accidens autem non conseruatur nisi quod est corporale, quia talis conseruatio sit impediendo actionem corrumpentis. Propter quod cum celum non sit causa aliorum orbium nec alii sint corruptibiles, non habet rationem conseruantis, sed solum continentis.