Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.2.10

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est paternitati ratio essendi. Ad probationem, cum dicitur “sicut1 se habet genitus ad non-generare, ita ingenitus ad generare”, dicendum quod falsum est, quia affirmatio potest esse causa negationis et non econuerso; unde esse genitum potest esse ratio non generandi: ex eo enim quod aliquid est genitum habet quod non sit uniuersale principium, et per consequens quod non sit Pater, prout paternitas sumitur in diuinis modo superius dicto; set ingenitum inquantum huiusmodi nullius affirmatiui est causa seu ratio, set solum negat esse ab alio. Quod dicitur postea “Filius2, quia non spiratus, spirat; ergo Pater, quia non genitus, generat”, dicendum quod antecedens falsum est: Filius enim spirat, quia habet uirtutem spirandi, et non quia non est spiratus; oportet enim positiui esse causam positiuam et non negatiuam tantum.


  1. sicut … ingenitus ad generare] cf. supra, uu. 63-64 ↩︎

  2. Filius … non genitus generat] cf. supra, uu. 63-64 ↩︎

C.I.28.2.10

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris, quia innascibilitas non est paternitati ratio essendi. Ad probationem, cum dicitur: “sicut se habet genitus ad non-generare, ita genitus ad generare”, dicendum quod falsum est, quia affirmatio potest esse causa negationis et non econuerso; unde esse genitum potest esse ratio non generandi. Ex eo enim quod est aliquid genitum, habet quod non sit uniuersale principium, et per consequens quod non sit Pater, prout paternitas sumitur in diuinis modo superius dicto; set ‘ingenitum’ inquantum huiusmodi nullius affirmatiui est causa seu ratio, set solum negat esse ab alio. Et quod dicitur postea: “Filius, quia non spiratus, spirat; ergo Pater, quia non genitus, generat”, dicendum quod antecedens est falsum; Filius enim spirat, quia habet uirtutem spirandi, et non quia non est spiratus; oportet enim positiui esse causam positiuam et non negatiuam tantum.