Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum1 autem ad carentiam omnis mali culpe et pene creati sunt in beatitudine. Et2 de carentia mali culpe ostendetur inferius. De carentia autem mali pene patet, quia omnis pena uel est per subtractionem alicuius perfectionis debite uel habite quoad penam dampni, uel per immissionem alicuius dispositionis contrarie quoad penam sensus. Angelis autem in sua creatione nichil subtractum est quod ab eis esset habitum, quia antequam crearentur nichil habere poterant; nec aliquid quod eis esset [esset] debitum, quia, si ponerentur angeli in solis naturalibus creati, adhuc nichil est eis subtractum quod esset eis debitum, quia nature nichil debetur preter naturalia; si uero ponantur in gratia creati, multo melius habemus propositum, quia eis aliquid conueniens est additum et nichil debitum subtractum.
Quantum1 autem ad carentiam omnis mali possunt dici fuisse beati, quia omne malum uel est malum culpe uel pene; set in angelis ab instanti sue creationis non fuit malum culpe, ut infra patebit, nec malum pene, quia pena non precessit culpam; ergo fuerunt beati quantum ad carentiam omnis mali.
-
Quantum … sunt in beatitudine] cf. Bonav., Super Sent., II, 4, 1, 1, resp. (132a) ↩︎
Quantum ad carentiam omnis mali culpe et pene creati sunt in beatitudine. Et de carentia mali culpe ostendetur inferius. De carentia autem mali pene patet, quia omnis pena uel est per substractionem alicuius perfectionis debite uel habite quoad penam damni, uel per immissionem alicuius dispositionis contrarie quoad penam sensus. Angelis autem in sua creatione nihil substractum est quod ab eis esset habitum, quia antequam crearentur nihil habere poterant; nec aliquid quod eis esset debitum, quia, si ponerentur angeli in solis naturalibus creati, adhuc nihil est eis substractum quod esset eis debitum, quia nature nihil debetur preter naturalia; si uero ponantur in gratia creati, multo melius habemus suppositum, quia eis conueniens est additum et nihil debitum substractum.