Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.1.10

Set contra hoc uidentur esse duo. Primum est quia illa que sonant in perfectionem per prius conueniunt Deo quam creaturis (perfectiones enim deriuantur a Deo in creaturas, et non econuerso); set esse principium sonat in perfectionem; ergo per prius conuenit Deo quam creaturis; igitur principium in diuinis respectu diuinorum per prius dicitur principium quam respectu creaturarum. Secundo, quia esse principium respectu Persone reperitur in Deo ab eterno, esse autem principium creature conuenit Deo ex tempore; set ea que conueniunt Deo ab eterno per prius conueniunt ei quam ea que conueniunt ei ex tempore, sicut eternitas precedit tempus; ergo etc. Tertio, quia idem nomen competens cause et effectui per prius competit cause quam effectui; set principiatio in1 diuinis est causa principiationis creaturarum; ergo principium et principiatio per prius competit Deo respectu diuinorum quam respectu creaturarum.


  1. principiatio in … quam respectu creaturarum] cf. Rich. de Mediau., Super Sent., I, 29, 2, art. unic., resp. (262b) ↩︎

C.I.29.1.10

Set contra hoc uidentur esse duo. Primum est quia illa que sonant perfectionem per prius magis conueniunt Deo quam creaturis (perfectiones enim deriuantur a Deo in creaturas, et non econuerso); set esse principium sonat perfectionem; ergo per prius conuenit Deo quam creaturis; ergo principium in diuinis respectu diuinorum per prius dicitur ‘principium’ quam respectu creaturarum. Secundo, quia esse principium respectu Persone reperitur in Deo ab eterno, esse autem principium creature conuenit Deo ex tempore; set ea que conueniunt Deo ab eterno per prius conueniunt ei quam ea que conueniunt ei ex tempore, sicut eternitas precedit tempus; ergo etc. Tertio, quia idem nomen competens cause et effectui per prius competit cause quam effectui; set principiatio in diuinis est causa principationis creaturarum; ergo principium et principiatio per prius competit Deo respectu diuinorum quam respectu creaturarum.