Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad dictum autem DAMASCENI potest dici quod pro tanto dicit DAMASCENVS quod generatio est opus nature, quia per eam natura communicatur, et uirtute nature generatio fundamentaliter elicitur, quia relatio que immediate actum generandi elicit, fundatur in essentia, tamen non propter hoc est potentia generandi, quia ‘potentia’ dicit immediatum principium quo actus elicitur; uel potest dici quod DAMASCENVS sub nomine ‘nature’ comprehendit quidquid pertinet ad rationem suppositi, et sic relatio in diuinis sub nomine ‘nature’ continetur, cum DAMASCENVS dicit quod generatio est opus nature.
Ad dictum autem DAMASCENI potest dici quod pro tanto dicit DAMASCENVS quod generatio est opus nature, quia per eam natura communicatur, et uirtute uature generatio fundamentaliter elicitur, quia relatio que immediate actum generandi elicit fundatur in essentia, tamen non propter hoc est potentia generandi, quia ‘potentia’ dicit immediatum principium quo actus elicitur; uel potest dici quod DAMASCENVS sub nomine ‘nature’ comprehendit quicquid pertinet ad rationem suppositi et sic relatio in diuinis sub nomine ‘nature’ continetur, cum DAMASCENVS dicat quod generatio est opus nature; uocat enim ‘naturam’ omne principium quod agit necessario et non libere, etc.