Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.13

Tenendum est ergo quod linea non se habet ad punctum sicut diuisibile ad indiuisibile positiuum, set sicut ad priuationem ulterioris continuationis, et sic dicitur actu terminari per puncta quia priuatur ulteriori extensione. Quod autem dictum est de linea et puncto intelligendum est de motu et mutato esse, quia mutatum esse non est indiuisibile positiuum intrinsecum motui uel ei adiunctum, set est priuatio ulterioris continuationis in motu, et tunc dicimus in motu mutatum esse in actu, quando terminatus est nec ulterius protenditur. Et quia in tempore, quod est idem realiter cum primo motu, non est dare talem terminationem que sit priuatio ulterioris continuationis, ideo non est dare ibi nunc in actu, set solum in potentia, si contingeret tempus finiri. Et tunc illud nunc non esset quid indiuisibile positiuum, set priuatio ulterioris continuationis, ut de aliis dictum est.

Et si opponatur quod tempus non habet esse nisi per nunc, quare, ut uidetur, oportet nunc actu esse et esse quid positiuum, quia tempus est aliquid positiuum et positiuum non habet esse per priuatiuum, dicendum quod tempus non habet esse per nunc, set per existentiam suarum partium que uere et realiter habent esse, quamuis non simul, nec istud esse simul requiritur ad omne reale esse, set solum ad esse permanentium, quorum condicio est simultas; non autem requiritur ad esse successiuorum.

C.II.2.4.15

Tenendum est ergo quod linea non se habet ad punctum sicut diuisibile ad indiuisibile positiuum, sed sicut ad priuationem alterius continuationis, et sic dicitur actu terminari per puncta inquantum priuatur ulteriori extensione. Quod autem dictum est de linea et puncto intelligendum est de motu et mutato esse, quia mutatum esse non est indiuisibile intrinsecum motui uel ei adiunctum, sed est priuatio ulterioris continuationis in motu, et tunc dicimus in motu mutatum esse in actu quando terminatus est nec ulterius proceditur. Et quia in tempore, quod est idem realiter cum primo motu, non est dare talem terminationem que sit priuatio ulterioris continuationis, ideo non est ibi dare nunc in actu, sed solum in potentia, nisi contingeret tempus finiri. Et tunc illud non esset quid indiuisibile positum, sed priuatio ulterioris continuationis, ut de aliis dictum est.

Et si opponatur quod tempus non habet esse nisi per nunc, quare, ut uidetur, apparet nunc actu esse et esse quid positiuum, quia tempus est aliquid positiuum et positiuum non habet esse priuatiuum, dicendum quod tempus non habet esse per nunc, sed per existentiam suarum partium que uere et realiter habent esse, quamuis non simul, nec istud esse requiritur ad esse reale, sed solum ad esse permanentium, quorum conditio est simultas; non autem requiritur ad esse successiuorum.