Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.10

Secundum patet. Cum Deus agat per uoluntatem, cuius obiectum est bonum, oportet quod creatura uel productio creature a Deo preconcipiatur sub aliqua ratione boni: non sub ratione boni utilis, quia bonorum nostrorum non indiget (bonum enim utile ⟨est⟩ ad supplementum alicuius deffectus, qui non potest esse in Deo); nec delectabilis, quia bonum delectabile, ut distinguitur contra utile et honestum, pertinet ad sensum; ergo sub ratione honesti. Honestum autem est quod condecet facientem maxime quando non est ad faciendum obligatus, sicut actus liberalitatis qui non est debitus, set gratuitus, maxime condecet diuitem habundantem; et secundum hunc modum condecet diuinam bonitatem, que est fecundissima, communicari creaturis in eorum productione, ita quod talis condecentia est causa propter quam res producuntur. Et sic est intelligendum quod dicitur Prou.1 16: Uniuersa propter semetipsum operatus est Dominus; et illud DYONISII2 quarto capitulo De diuinis nominibus quod diuina bonitas non dimisit eam sine germine esse, hoc est condecentia diuine bonitatis, nec propter hoc aliqua bonitas Deo acquiritur. Bonum enim honestum, quod est bonum uirtutis, consistit in interiore habitu uel actu, per actum autem exteriorem solum manifestatur. Similiter condecentia bonitatis diuine manifestatur in rerum productione de nouo, que tamen quoad actum interiorem sciendi et uolendi fuit in eo ab eterno. Nec intendo propter hoc ponere in deo liberalitatem secundum rationem propriam, que est uirtus moralis.

Sic igitur patet quod Deus agit propter finem qui est condecentia sue bonitatis. Quod dictum est de Deo, scilicet quod agit propter se, puto uerum esse de homine respectu eorum que producit per artem, quia omnis res artificialis habet rationem boni utilis, sicut scannum est utile ad sedendum, liber ad studendum, arma ad protegendum et sic de aliis. Ars enim est ad subueniendum deffectibus nature, et ideo omnia artificialia fiunt propter aliquam utilitatem quam ex eis consequimur. Bonum autem utile non potest habere rationem ultimi finis, set semper ordinatur ad ulterius bonum, quod per ipsum nobis acquiritur. Et ideo omnia artificialia finaliter ordinantur ad hominem, iuxta illud quod dicit PHILOSOPHVS3 II Phisicorum loquens de artificialibus, quod nos sumus quodammodo finis omnium, aliter tamen quam Deus, quia homo factor est artificialium ad supplendum suam indigentiam, Deus uero factor est omnium propter suam condecentiam.


  1. Prou. … operatus est Dominus] Prou., 16,4 ↩︎

  2. Dyonisii … eam sine germine] ps.‑Dionys., De diu. nom., 4 (201d): transl. Sarraceni ↩︎

  3. Philosophus … quodammodo finis omnium] Arist., Phys., II, 2, 194a35: transl. uetus ↩︎

B.II.1.2.7

Et dicendum ad hoc quod aliquid est bonum alterius dupliciter. Vno modo formaliter, sicut sanitas est bonum hominis, et sic nichil creatum potest esse bonum Dei. Alio modo est aliquid bonum alterius non formaliter, set quatinus est signum bonitatis formalis, et sic honor dicitur esse bonum honorati, quatinus est signum reuerentie que debetur ratione bonitatis. Et hoc modo, cum creature representent diuinam bonitatem, creature sunt bonum a Deo uolitum et sunt bonum ipsius Dei modo quo dictum est.

Sic igitur Deus agit quidquid agit propter finem qui est sua bonitas. Et sicut dictum est de Deo, quod agit propter se, sic puto uerum esse de homine respectu eorum que producit per artem, quia omnis res artificialis habet rationem boni utilis, sicut scannum est utile ad sedendum, liber ad studendum, arma ad protegendum et sic de aliis. Ars enim est ad subueniendum deffectibus nature, et ideo omnia artificialia fiunt propter aliquam utilitatem quam ex eis consequimur. Bonum autem utile non potest habere rationem ultimi finis, set semper ordinatur ad ulterius bonum, quod per ipsum nobis acquiritur. Et ideo omnia artificialia finaliter ordinantur ad hominem, iuxta illud quod dicit PHILOSOPHVS1 II Phisicorum loquens de artificialibus, quod nos sumus quodammodo finis omnium, aliter tamen quam Deus, quia homo factor est artificialium ad supplendum suam indigentiam, Deus uero factor est omnium propter suam condecentiam.


  1. Philosophus ... quodammodo finis omnium] Arist., Phys., II, 2, 194a35: transl. uetus ↩︎

C.II.1.6.11

Dicendum ad hoc quod aliquid est bonum alterius dupliciter. Vno modo formaliter, sicut sanitas est bonum hominis, et sic nihil creatum potest esse bonum Dei. Alio modo aliquid est bonum alterius non formaliter, sed quia est signum bonitatis formalis, et sic honor dicitur esse bonum honorati, quia est signum reuerentie que debetur ratione bonitatis. Et hoc modo cum creature representant diuinam bonitatem, creature sunt bonum a Deo uolitum, et sunt bonum ipsius modo quo dictum est. Sic igitur Deus agit quicquid agit propter finem qui est sua bonitas, et sicut dictum est de Deo. Quod agit propter se, sic puto uerum esse de homine respectu eorum que producit per artes, quia omnis res artificialis habet rationem boni utilis, sicut scamnum est utile ad sedendum, liber ad studendum, arma ad protegendum, et sic de aliis. Ars enim est ad subueniendum defectibus nature. Et ideo omnia artificialia fiunt propter aliquam utilitatem quam homo ex eis consequitur. Bonum autem utile non potest habere rationem ultimi finis, sed semper ordinatur ad ulterius bonum, et ideo omnia artificialia finaliter ordinantur ad hominem, iuxta illud quod dicit PHILOSOPHVS II Phisicorum loquens de artificialibus, quod nos sumus quondammodo finis omnium, aliter tamen quam Deus: homo est factor artificialium ad supplendum indigentiam suam, Deus uero factor est omnium propter suam condescentiam.

Iuxta quod est intelligendum quod cum Deus agat per uoluntatem cuius obiectum est bonum, oportet quod creatura uel productio creature preconcipiatur sub aliqua ratione boni, non sub ratione boni utilis, quia bonorum nostrorum non indigent: bonum enim utile est ad supplementum alicuius defectus qui non potest esse in Deo, neque delectabilis, quia bonum delectabile, ut distinguitur contra et honestum, pertinet ad sensum; ergo sub ratione honesti. Honestum autem est quod condecet facientem maxime quando non est ad faciendum obligatus, sicut actus liberalitatis qui non est debitus, sed gratuitus maxime condecet diuitem abundantem; et secundum hunc modum condecet diuinam uoluntatem que est fecundissima communicari creaturis in earum productionem, in quibus relucet et manifestatur sua bonitas, ita quod talis condecentia est ratio propter quam res producuntur. Et sic est intelligendum quod dicitur Prou. 16: Vniuersa propter semetipsam operatus est Dominus. Et illud DIONYSII quarto capitulo De diuinis nominibus quod diuina bonitas non dimisit eum sine germine esse, hoc est condecentia diuine bonitatis.