Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hiis suppositis dico ad questionem: cum queritur utrum actus notionales preintelligantur proprietatibus relatiuis uel econuerso, aut queritur de prioritate primo modo, scilicet utrum aliquid istorum possit intelligi altero non intellecto et non econuerso, et tunc dico quod proprietas1 considerata ut constitutiua in generali prior est secundum intellectum actibus notionalibus et se ipsa ut est relatio. Cuius ratio est quia, ut dictum fuit prius, illud quod est commune et in plus potest intelligi sine eo quod est speciale et in minus; set esse constitutum in esse personali est communius et in plus quam esse constitutum per relationem et quam esse constitutum producens uel constitutum productum; ergo aliquid in diuinis potest intelligi ut constitutum in esse suppositi absque eo quod intelligatur producens uel productum uel relatum; hoc autem est preintelligi secundum primum modum; ergo proprietates ut constitutiue precedunt secundum intellectum actus notionales et se ipsas ut relatiue sunt. Et in hoc sensu intelligo uera esse dicta doctorum fratris THOME2 et ALIORVM3, qui dicunt quod proprietates ut constitutiue precedunt secundum intellectum actus notionales et se ipsas ut sunt relationes. Si autem proprietas accipiatur in speciali, ut paternitas, sic dicendum est quod paternitas4 ut relatio precedit se ipsam ut constitutiua, set actum notionalem non precedit. Primum patet, quia paternitas non potest intelligi absque ratione relationis, potest autem intelligi absque ratione proprietatis constituentis; ergo paternitas ut relatio precedit se ipsam ut constitutiua. Consequentia patet, quia hoc uocatur prius5 a quo non conuertitur consequentia. Probatio antecedentis, quia nichil potest intelligi sine eo quod est de ratione sua indicante quid est et quod conuenit ei in primo modo dicendi per se: talia enim sunt de intellectu rei, sicut animal de intellectu hominis; set de ratione paternitatis est relatio et conuenit ei in primo modo dicendi per se, esse autem constitutiuum suppositi non est de ratione paternitatis nec conuenit ei per se, quia non conuenit omni; ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo nisi intelligendo rationem relationis, set bene contingit intelligere paternitatem in aliquo non intelligendo quod constituat suppositum; quare etc. Nichilominus tamen paternitas non precedit secundum intellectum generationem nec econuerso, quia unum non potest intelligi alio non intellecto.
-
proprietas … ut est relatio] cf. Thom., S.th., I, 40, 4, resp. ↩︎
-
fratris Thome] Thom., S.th., I, 40, 4, resp.; Super Sent., I, 27, 1, 2, sol. (651-652); De pot., 8, 3, resp. (220a-b); 10, 3, resp. (263b); • • • etiam ap. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 2, resp. (T52vb); Super Sent. (B), I, 27, 2, resp. (Vb25ra) ↩︎
-
aliorum] cf. Ioh. Paris., Super Sent., I, 27, 1, resp. (283,45-48) ↩︎
-
paternitas … ipsam ut constitutiua] cf. supra, I, 9, 2, 5 (103,49-50) ↩︎
-
prius … conuertitur consequentia] Arist., Cat., 12, 14a34-35: transl. Boethii ↩︎
Hiis suppositis dico ad questionem, cum queritur utrum actus notionales preintelligantur proprietatibus relatiuis uel econuerso, aut queritur de prioritate primo modo, scilicet utrum aliquid ita possit intelligi altero non intellecto et non econuerso, et tunc dico quod proprietas considerata ut constitutiua in generali prior est secundum intellectum actibus notionalibus et seipsa ut est relatio. Cuius ratio est quia, ut dictum fuit prius, illud quod est commune et in plus potest intelligi sine eo quod est speciale et in minus; set esse constitutum in esse personali est communis et in plus quam esse constitutum per relationem et quam esse producens uel constitutum producti; ergo aliquid in diuinis potest intelligi ut constitutum in esse suppositum absque hoc quod intelligatur producens uel productum uel relatum; hoc autem est preintelligi secundum primum modum; ergo proprietates ut constitutiue precedunt secundum intellectum actus notionales et seipsas ut relate sunt. Si autem proprietas accipiatur in speciali, ut paternitas, sic dicendum est quod paternitas ut relatio precedit seipsam ut constitutiua, set actum notionale non precedit. Primum patet, quia paternitas non potest intelligi absque relationis ratione, potest autem intelligi absque ratione proprietatis constituentis ipsam; ergo paternitas ut relatio precedit seipsam ut constitutiua. Consequentia patet, quia hoc uocatur prius a quo non conuertitur consequentia. Probatio minoris, quia nichil potest intelligi sine eo quod est de ratione sua indicante quid est et quod conuenit ei in primo modo dicendi per se; talia enim sunt de intellectu rei, sicut ‘animal’ de intellectu ‘hominis’; set de ratione ‘paternitatis’ est relatio et conuenit ei in primo modo dicendi per se. Esse autem constitutiuum suppositi non est de ratione ‘paternitatis’ nec conuenit ei per se, quia non conuenit omni; ergo impossibile est intelligere ‘paternitatem’ in aliquo nisi intelligendo rationem ‘relationis’, set bene contingit intelligere ‘paternitatem’ in aliquo non intelligendo quod constituat suppositum; quare etc. Nichilominus tamen paternitas nec precedit secundum intellectum generationem nec econuerso, quia unum non potest preintelligi alio non intellecto.