Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.3.15

Set contra istam rationem potest obici sic: scientia practica habet subiectum sic agibile uel factibile a nobis quod nos possumus esse causa eius sufficiens, ut patet in Politicis et Moralibus; set nos non possumus esse causa sufficiens operis meritorii cum requirat caritatem, que non est in potestate nostra; ergo sacra doctrina non est proprie practica, quamuis sit de opere meritorio ut de subiecto. Dicendum quod maior propositio est falsa; non enim requiritur ad scientiam practicam quod homo per eam sit causa sufficiens sui obiecti, set sufficit quod sit causa uel concausa ita quod operatio hominis necessario requiratur ad causandum obiectum et quod ad hoc scientia ordinetur. Sic autem est in proposito; necesse est enim opus nostrum concurrere ad meritum. Item licet non sit in potestate hominis causare in se caritatem, est 1 tamen in potestate eius disponere se in tantum quod Deus dabit sibi caritatem, et habita caritate in potestate eius est mereri. Ideo instantia nulla est.


  1. est … dabit sibi caritatem] cf. Thom., S.th., I-II, 100, 10, resp. ↩︎

C.I.P.6.21

Set contra rationem potest obici sic: scientia practica habet subiectum sic agibile uel factibile a nobis quod nos possumus eius esse causa sufficiens, ut patet in Politicis et Moralibus ; set nos non possumus esse causa sufficiens operis meritorii cum requirat charitatem, que non est in potestate nostra; ergo Sacra Scriptura non est practica, quamuis sit de opere meritorio ut de subiecto. Est dicendum quod maior propositio est falsa; non enim requiritur ad scientiam practicam quod homo per eam sit sufficiens causa sui obiecti, set sufficit quod sit causa uel concausa ita quod operatio hominis necessario requiratur ad causandum obiectum et quod ad hoc ordinetur scientia. Sic autem est in proposito; necesse est enim opus nostrum concurrere ad meritum. Item licet non sit in potestate hominis causare in se charitatem, est tamen in potestate sua disponere se in tantum quod Deus dabit illi charitatem, et habita charitate in potestate eius est meritorie agere. Ideo instantia nulla est.