Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod 1 dicunt tertio, quod istud lumen non euacuat fidem, credo quod si esset, posset stare cum fide nec euacuaret eam nec habitus habitum nec actus actum, quia de ratione fidei non est enigma uel ineuidentia seu obscuritas; et ideo fides cum illo lumine, si esset, non haberet aliquam oppositionem uel incompossibilitatem, ut 2 deductum est prius de fide et scientia, quia idem iudicium est utrobique. IPSI tamen qui dicunt quod de ratione fidei est obscuritas et ineuidentia, non possunt ponere quod illud lumen quod facit euidentiam de re stet cum fide, de cuius ratione est ineuidentia uel obscuritas secundum IPSOS, quia contraria in nullo gradu quantumcumque remisso compatiuntur se; set obscuritas fidei et claritas illius luminis opponuntur secundum IPSOS contrarie, licet secundum gradum remissum; ergo nullo modo compatiuntur se in eodem. Minor patet ex dicto EORVM. Maior probatur: primo, quia oppositio est causa repugnantie et incompossibilitatis; set contraria 3 in omni gradu tam intenso quam remisso opponuntur; ergo etc. Minor istius rationis patet, quia contrarietas 4 est oppositio secundum formam, ut habetur X Metaphisice
; ergo ubicumque manent forme, ibi est oppositio uel numquam est; forme autem manent tam in gradu remisso quam in gradu intenso; ergo in omni gradu opponuntur et sunt incompossibiles. Secundo, quia impossibile est idem et secundum idem simul esse album et nigrum; set albedo in quocumque gradu sit, ex quo realiter est ibi, dat esse album et nigredo esse nigrum; ergo etc. Tertio, quia terminus a quo et ad quem in eodem motu sunt incompossibiles; alioquin unus non abiceretur per introductionem alterius; set una forma contraria in quocumque gradu potest esse terminus a quo et ad quem respectu alterius; ergo forme contrarie in quocumque gradu sunt incompossibiles. Quarto, quia non minus repugnant adinuicem album et nigrum in quocumque gradu quam magis album et minus album, quia illa differunt specie, hec autem solo numero; inter ea autem que differunt solo numero non potest inueniri ita formalis oppositio, sicut inter ea que differunt specie; set magis et minus album non stant simul in eodem; ergo nec album et nigrum in quocumque gradu. Quinto, quia unum 5 contrariorum, in quocumque gradu sit, includit negationem alterius; omne enim nigrum est non album et uniuersaliter omnis oppositio potest resolui in contradictionem; set contradictoria non possunt simul uerificari de eodem; ergo nec contraria in quocumque gradu sint; cum ergo secundum ISTOS obscuritas fidei et claritas illius luminis opponantur contrarie, licet in gradu remisso, patet quod non possunt stare simul iuxta positionem IPSORVM. Puto in hoc esse deceptionem, quod inter contraria est quandoque dare medium unum per essentiam in quo aliqualiter dicuntur extrema manere, non quidem sic quod in illo medio sint distincte forme contrarie sub esse remisso (hoc enim impossibile est, ut probatum est statim, nec illud medium esset tunc unum nisi per aggregationem), set quia illud medium aliquo modo participat naturam utriusque et comparatum ad quodcumque extremum habet aliquo modo rationem alterius extremi, ut patet de tepido respectu calidi et frigidi. IPSI autem accipiunt primo modo, cum ponant fidem manere cum illo lumine tamquam duo distincta et obscuritatem fidei cum claritate illius luminis; ideo decipiuntur.
-
Quod … ineuidentia seu obscuritas] cf. Iac. Met., Super Sent., Prol., 1, 1 (54,124-134) ↩︎
-
ut … fide et scientia] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (5,99-101) ↩︎
-
contraria … nigrum ergo etc] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (121,293-301) ↩︎
-
contrarietas … oppositio secundum formam] cf. Arist., Metaph., X, 4, 1055a5 9; • • • Thom., In Metaph., X, 5, 2024 2026 (480b-481a); S.th., II II, 111, 3, resp. ↩︎
-
unum … quocumque gradu sint] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 1 (121,297-301) ↩︎
Tertium probatur, scilicet quod tale lumen, si esset, euacuaret necessitatem habendi fidem et autoritatem, quia ille cui constat certitudinaliter aliquid sic esse ex euidetia rei, quocunque alio dicente uel non dicente, non indiget testimonio uel autoritate alterius; set habens scientiam alicuius conclusionis deducte ex principiis necessariis et euidentibus est certus; ergo talis non indiget alio testimonio uel alia autoritate nec fide innitente autoritati. Si ergo illud lumen quod ISTI ponunt faceret articulos fidei euidentes et conclusiones ex eis deductas uere scitas, sequeretur quod tale lumen euacuaret necessitatem fidei et autoritatis. Puto tamen quod non euacuaret possibilitatem fidei, nec quantum ad actum nec quantum ad habitum, quando possent concurrere ad faciendum unum assensum modo quo dictum est in precedenti questione de scientia et fide et opinione.
Modus tamen quem ISTI assignant est impossibilis, quia contraria, quantumcunque sint remissa, sunt incompossibilia; set obscuritas fidei et claritas illius luminis opponuntur secundum IPSOS contrarie, licet secundum gradum remissum; ergo nullo modo compatiuntur se in eodem. Minor patet EORVM dicto. Maior probatur: primo, quia oppositio est causa repugnantie et incompossibilitatis; set contraria in omni gradu, tam remisso quam intenso, opponuntur; ergo etc. Minor istius rationis patet, quia contrarietas est oppositio secundum formam, ut habetur X Metaphisice
; ergo ubicunque manent forme, ibi est oppositio uel nunquam est; forme autem manent tam in gradu remisso quam intenso; ergo in omni gradu opponuntur et sunt incompossibiles. Secundo, quia impossibile est idem et secundum idem simul esse album et nigrum; set albedo in quocunque gradu sit, ex quo realiter est ibi, dat esse album et nigredo esse nigrum; ergo etc. Tertio,