Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hec autem ratio nichil concludit, nisi supponatur quod omnes gradus quibus Deus potest imitari a creatura spirituali sint actu producti, quod poni non potest, si sint infiniti gradus imitabilitatis, sicut et illa linea ymaginatur infinita. Talia enim infinita ponere in actu est impossibile, ut1 probatum est libro I dist. 43. Si ergo dicatur quod non sunt infiniti gradus imitabilitatis, set finiti, tunc est omnino incertum an plures sint gradus imitabilitatis in Deo respectu creaturarum spiritualium quam respectu corporalium, an pauciores, quia non arguuntur esse plures, nisi propter maiorem distantiam inter animam et Deum quam sit inter animam et materiam primam.
Et illa nullo modo probatur maior, nisi quia infinita, propter quod nec sequitur quod sint plures gradus, nisi ponantur infiniti.
-
ut … I dist. 43] cf. Durandus, Super Sent., I, 43, 2 (113ra-114rb) ↩︎
Hec autem ratio nichil concludit, nisi supponatur quod omnes gradus quibus Deus potest imitari a creatura spirituali sint actu producti, quod poni non potest, si sint infiniti gradus imitabilitatis, sicut et illa linea ymaginatur infinita. Talia autem infinita ponere in actu est impossibile. Si uero dicatur quod non sunt infiniti gradus imitabilitatis, set finiti, tunc nichil concluditur, quia non arguuntur esse plures species angelorum quam rerum corporalium nisi propter maiorem distantiam inter animam et Deum quam sit inter animam et materiam primam.
Illa autem nullo modo probatur maior, nisi quia infinita, propter quod nec sequitur quod sint plures gradus, nisi ponantur infiniti.
Hec ratio autem nihil concludit, nisi supponatur quod omnes gradus quibus Deus potest imitari a creatura spirituali sunt actu producti, quod poni non potest, si sunt infiniti gradus imitabilitatis, sicut et illa linea imaginatur infinita. Talia autem infinita ponere in actu est impossibile, ut probatum est libro I dist. 43 q. 2. Si uero dicatur quod non sunt infiniti gradus imitabilitatis, sed finiti, tunc est omnino incertum an plures sunt gradus imitabilitatis in Deo respectu creaturarum spiritualium, quam respectu corporalium, an pauciores, quia non arguuntur esse plures, nisi propter maiorem distantiam inter animam et Deum, quam sit inter animam et materiam primam.
Et illa nullo modo probatur maior, nisi quia infinita, propter quod non sequitur quod sint plures gradus, nisi ponantur infiniti.