Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.10

Ad cuius maiorem euidentiam notandum est quod, sicut in 1 creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem et in similitudinem nature producentis, sicut homo generat hominem, aliquid autem producitur per potentiam rationalem et non in similitudinem nature producentis, set speciei existentis in mente, sicut producitur domus ab artifice, sic aliqua producuntur a Deo per uoluntatem non in similitudinem nature, set idee existentis in mente diuina, tamquam artificiata, et tales sunt omnes creature, quarum productio quoad totum dicitur ‘creatio’, et principium huius actus dicitur ‘potentia creandi’, aliquid autem producitur per naturam et in similitudinem nature et modo nature, sicut producitur Filius a Patre, et actus quo producitur dicitur ‘generatio’, et potentia correspondens huic actui dicitur ‘potentia generandi’. Sic igitur patet quod potentia generandi realiter est in Deo. Tamen, sicut generatio non dicitur uniuoce de generatione que est in diuinis et de illa que est in creaturis, sic nec potentia generandi in Deo et creaturis uniuoce est sumenda. Tantum de hoc quod questio supponit.


  1. in … est in Deo] Thom., Super Sent., I, 7, 1, 1, sol. (176-177); cf. etiam S.th., I, 41, 4, resp. ↩︎

C.I.7.1.5

Secundo intelligendum est quod sicut in creaturis aliquid producitur per potentiam naturalem et in similitudinem nature producentis (sicut exempli gratia homo generat hominem), aliquid autem producitur per potentiam rationalem et non in similitudinem nature producentis, set speciei in mente existentis (sicut producitur domus ab artifice), sic aliqua producuntur a Deo Patre per uoluntatem non in similitudinem nature, set ydee existentis in mente diuina tanquam artificiata (et tales sunt omnes creature quantum productio quo ad totum dicitur ‘creatio’ et principium huius actus dicitur ‘potentia creandi’), aliquid autem producitur per naturam in similitudinem nature et modo nature, sicut producitur Filius a Patre, et actus quo producitur dicitur ‘generatio’ et potentia correspondens actui dicitur ‘potentia generandi’. Sic ergo patet quod potentia generandi realiter est in Deo.

Secundum patet, scilicet quod potentia generandi in diuinis non dicitur uniuoca cum potentia generandi in creaturis, quia cum potentia productiua sit illa per quam aliud a producente producitur, ubi esse aliud a producente non conuenit uniuoce ipsis productis, ibi nec est uniuoca productio nec potentia productiua; set esse aliud a producente non conuenit uniuoce Filio in diuinis et in humanis; ergo etc. Minor probatur, quia in humanis filius est uere et proprie et simpliciter aliud a patre secundum essentiam et substantiam, secundum quam aliquid dicitur simpliciter aliud, set in diuinis Filius non est aliud a Patre secundum essentiam et substantiam, set solum secundum rationem dantis et accipientis, que alietas non cadit sub uno communi et formali conceptu cum forma.

Per hoc patet responsio ad primum argumentum quod potentia generandi in diuinis non dicitur uniuoce cum illa que est in creaturis, et ob hoc non est aliud simpliciter ibi sicut in humanis.