Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod dicitur tertio “si1 innascibilitas esset posterior filiatione” etc., dicendum quod innascibilitas non est media inter filiationem et spirationem, nec est simul cum spiratione, nec posterior ea, quia etsi ipsa possit habere aliquem ordinem ad filiationem ratione paternitatis, cum qua filiatio est simul, tamen nullum omnino ordinem habet ad spirationem actiuam uel passiuam.
-
si … esset posterior filiatione] cf. supra, u. 24 ↩︎
Quod dicitur tertio, si innascibilitas esset posterior paternitate et filiatione etc., dicendum quod innascibilitas nec est media inter filiationem et spirationem, nec est simul cum spiratione, nec posterior est, quia etsi ipsa possit habere aliquem ordinem ad filiationem ratione paternitatis, cum qua filiatio est simul, tamen nullum omnino ordinem habet ad spirationem actiuam uel passiuam.