Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.41

Ad primum argumentum dicendum quod duratio creature sub motu necessario includit inter duo nunc temporis que sunt fluentia, quorum neutrum contingit bis accipere. Et ideo creatura sub motu hiis limitata terminis quoad durationem non potuit esse ab eterno. Set duratio creature sine motu nec accipientis esse per motum aut per mutationem sequentem motum, set per simplicem emanationem, non necessario includitur inter talia duo nunc stante, quod potest pluribus partibus temporis coexistere, immo, quod plus est, potest toti tempori preexistere, et ideo non oportet talem durationem esse quid finitum.

B.II.1.1.33

Ad tertium dicendum quod duratio creature inclusa inter duo nunc, que sunt fluentia, est necessario finita. Set duratio creature permanentis, non accipientis esse per motum nec per mutationem sequentem motum, non necessario includitur inter talia duo nunc, set mensuratur nunc stante, quod potest pluribus partibus temporis coexistere, immo, quod plus est, potest toti tempori coexistere. Et ideo non oportet talem durationem esse finitam.

C.II.1.2.29

Ad primum argumentum principale dicendum quod duratio creature inclusa inter duo nunc fluentia uel que imaginamur in motu fluente, est necessario finita. Sed duratio creature permanentis non accipientis esse per motum nec per mutationem sequentem motum non necessario includitur inter talia duo nunc, sed mensuratur nunc stante quod potest pluribus temporibus coexistere, immo quod plus est, potest toti tempori coexistere, et ideo non oportet talem durationem esse finitam.